라틴어 문장 검색

Nonnullis placet Idus dictas vocabulo Graeco, οἷον ἀπὸ τοῦ εἴδους, quod eo die plenam speciem luna demonstret.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 16:3)
Nobis illa ratio nominis vero propior aestimatur, ut Idus vocemus diem qui dividit mensem.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 17:1)
Ut autem Idus omnes Iovi ita omnes Kalendas Iunoni tributas et Varronis et pontificalis adfirmat auctoritas.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 18:1)
Nec hoc praetermiserim, quod nuptiis copulandis Kalendas Nonas et Idus religiosas, id est devitandas, censuerunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 21:1)
Q. Sulpicium tribunum militum ad Alliam adversus Gallos pugnaturum rem divinam dimicandi gratia fecisse postridie Idus Quintiles, item apud Cremeram multisque aliis temporibus et locis post sacrificium die postero celebratum male cessisse conflictum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 23:1)
Tunc Patres iussisse ut ad collegium pontificum de his religionibus referretur, pontificesque statuisse postridie omnes Kalendas Nonas Idus atros dies habendos, ut hi dies neque praeliares neque puri neque comitiales essent.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 24:1)
Ante diem quoque quartum Kalendas vel Nonas vel Idus tamquam nominalem diem plerique vitant.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 26:1)
Vellem Idibus Martiis me ad coenam invitasses, profecto reliquiarum nihil fuisset:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, III. 13:2)
Lux tibi post Idus numeratur tertia Maias, Marcelline, tuis bis celebranda sacris.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, VI1)
Idibus et raris togula est excussa Kalendis Duxit et aestates synthesis una decem.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXVI2)
Spadone cum sis eviratior fluxo, Et concubino mollior Celaenaeo, Quem sectus ululat matris entheae Gallus, Theatra loqueris et gradus et edicta, Trabeasque et Idus fibulasque censusque, Et pumicata pauperes manu monstras.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XLI1)
Sic tibi lascivi non desit copia furti, Sive cupis Paphien, seu Ganymede cales, Maternaeque sacris ornentur frondibus Idus, Et senior parca mole prematur avus:
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LXXIV2)
Cirrata loris horridis Scythae pellis, Qua vapulavit Marsyas Celaenaeus, Ferulaeque tristes, sceptra paedagogorum, Cessent et Idus dormiant in Octobres:
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXII4)
auspicari enim cuivis etiam peregre licet, augurium agere nisi in patriis sedibus non licet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 2012)
peritissime ergo Vergilius veteris consuetudinis meminit cum facit Aeneam, quia peregre, id est in Thracia agit, auspicantem, id est 'auspicibus coeptorum operum'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 2013)

SEARCH

MENU NAVIGATION