라틴어 문장 검색

Deinde etiam quarum vitium maturitas competit, cum diversae notae sint, melioris gustus ab deteriore corrumpitur,confususque in unum multarum sapor vetustatis impatiens fit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 21장 6:3)
Res enim est tenera, infirma, iniuriae maxime impatiens, quae plerumque nimia laboret ubertate;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 3장 4:2)
Novella vero, dum adolescit, nisi omnia iusta perceperit, ad ultimam redigitur maciem, et sic intabescit ut nullis deinceps impensis recreari possit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 3장 5:1)
Tum in repastinato nux posita celeriter emicat, et post quinquennium caesa more salicis 6 recreatur, atque 7 in palum formata fere usque in alteram caesionem perennat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 33장 1:2)
Quae omnes praedictae potiones trium heminarum singulis diebus per triduum datae alvum purgant, depulsisque vitiis recreant vires.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 4장 3:4)
Ea res et teneriora pabula recreat, incensis sentibus duris et fruticem surrecturum in altitudinem compescit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 23장 2:3)
similisque medicina triduo adhibetur, ac viridibus herbis cacuminibusque arborum recreatur aegrotum pecus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 31장 1:4)
namque id pecus, quamvis ex omnibus animalibus sit vestitissimum, frigoris tamen impatientissimum est, nec minus aestivi vaporis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 8:5)
Nam sues ex omnibus pecudibus impatientissimae famis aliquando sic indigent pabuli, ut non tantum alienam, si liceat, sobolem, sed etiam suam consumant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 11장 3:3)
Quae confestim nidoris impatientes in priorem partem domicilii, et interdum extra vestibulum se conferunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 15장 6:2)
ipsorumque regum ingenia, illi mite et amoenum, huic atrox avidum et societatis impatiens erat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 64장7)
mox adversa Germanici valetudine detentus, ubi recreatum accepit votaque pro incolumitate solvebantur, admotas hostias, sacrificalem apparatum, festam Antiochensium plebem per lictores proturbat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 69장4)
nam Drusus impatiens aemuli et animo commotior orto forte iurgio intenderat Seiano manus et contra tendentis os verberaverat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 3장4)
Eodem anno Frisii, transrhenanus populus, pacem exuere, nostra magis avaritia quam obsequii impatientes.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 72장1)
sed Agrippina aequi impatiens, dominandi avida, virilibus curis feminarum vitia exuerat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 25장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION