라틴어 문장 검색

Ac, nisi magnopere aliqua res prohibet, inter initia sanguis mitti debet;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, VIII Curatio semitertianae febris. 2:4)
Si quotidiana est, triduo primo magnopere abstinere oportet;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XIII Curatio quotidianae febris. 1:3)
Quin etiam fovere aqua calida marina, vel, si ea non est, tamen salsa, magnopere necessarium est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXVII De resolutione nervorum. 5:6)
idque tarde maturescit, neque magnopere in pus convertitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 35:4)
itemque, si retentus est spiritus, non magnopere increscit, tactu vero inaequalis est et mollis et lubricus.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XVIII De testiculorum morbis. 4:2)
Calculo evulso, si valens corpus est, neque magnopere vexatum, sinere oportet sanguinem fluere, quo minor inflammatio oriatur:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 26:1)
ne spiritum quidem magnopere continere expedit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IX De costis fractis. 4:2)
Quare magnopere censeo in eligendis seminibus adhibere curam, ut e fructuosa parte vitis palmites legamus eos qui futuram fecunditatem iam dato fructu promittunt;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 17:1)
Iam vero ipsos palmites, quos vindemiae prae-paramus, claviculis ac nepotibus liberandos magnopere censeo.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 17:3)
Quare magnopere monendus putator est, ut prolixet aciem ferramenti, et quantum possit novaculae similem reddat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 22:2)
inter quae Pharasmanes Orodesque, dum strenuis adsunt aut dubitantibus subveniunt, conspicui eoque gnari, clamore telis equis concurrunt, instantius Pharasmanes;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 35장7)
sed instantius legitimos flagitanti id solum codicillis rescripsit, quadraginta aureos in Saturnalia et Sigillaria misisse ei.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 5장 1:2)
Hi magnopere suadebant, ut retro abiret spatiososque Mesopotamiae campos repeteret:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 8장 3:1)
Et nunc magnopere censere, ut unam anum et duas puellas, itinerum agminumque inpedimenta, XXX milibus talentum auri permutaret.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 11장 8:1)
8. Sane, cum per sancte religionis virum fratrem L. civilitatis persuasorem et pacis premoniti atque requisiti sumus instanter pro vobis, quemadmodum et ipse vestre littere continebant, ut ab omni guerrarum insultu cessaremus et usu, et nos ipsos in paternas manus vestras exhiberemus in totum, nos filii devotissimi vobis et pacis amatores et iusti, exuti iam gladiis, arbitrio vestro spontanea et sincera voluntate subimus, ceu relatu prefati vestri nuntii fratris L. narrabitur, et per publica instrumenta solempniter celebrata liquebit.
(단테 알리기에리, Epistolae 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION