라틴어 문장 검색

sequiturque neruorum distentio et ingens periculum [mortis]. Igitur conpressa uolua conquiescere, hiante leniter trahere oportet, et per has occasiones paulatim eum educere.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 29장 5:3)
Si uero etiam torpor accessit, si mens non constat, si neruorum uel resolutio uel distentio secuta est, uerisimile est etiam cerebri membranam esse uiolatam;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 1:4)
dementia, acris uomitus, neruorum uel resolutio uel distentio;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 21:2)
nam distentio neruorum uel cancer sequitur, uel certe, ut mitissime agatur, pus.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 3:5)
siquidem febres quoque et cancros et neruorum uel distentiones uel rigores, qui caput scapulis adnectunt, mouere consueuit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 11장 2:3)
Si super saeptum id incidit, manus resoluuntur, uomitus aut neruorum distentio insequitur, spiritus difficulter mouetur, dolor urguet et aures obtusae sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 14장 2:2)
et ne cancri distentionesque neruorum orirentur, sub quibus in eiusmodi casu fere mors matura est, sanguinem ex brachio miserunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 25장 3:2)
125, 6 os cum motu quodam pervertitur [ideoque nihil aliud est quam distentio oris], Targa.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).592)
Insuper, ut Targa ipse animadvertit, distorsio, non autem distentio oris Celsus scripsisset.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).595)
Frigus modo nervorum distentionem, modo rigorem infert;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, I Quae anni tempora, quae tempestatum genera, quae partes aetatis, qualia corpora vel tuta vel morbis et qualibus opportuna sint. 12:1)
Proprie etiam dentientes, gingivarum exulcerationes, febriculae, interdum distentiones nervorum, alvi dejectiones, maximeque caninis dentibus orientibus, male habent.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, I Quae anni tempora, quae tempestatum genera, quae partes aetatis, qualia corpora vel tuta vel morbis et qualibus opportuna sint. 18:2)
neque umquam in acuta febre, aut a somno non est terribilis nervorum distentio.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, IV Mala signa aegrotorum. 6:5)
aut qui, epoto veratro, exceptus distentione nervorum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VI De indiciis mortis. 7:6)
Is enim fere nervorum distentione consumitur, nisi aut febris accessit, aut eo tempore, quo ebrietas solvi debet, loqui coepit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VI De indiciis mortis. 8:1)
Si in continua febre puero venter nihil reddit, mutaturque ei color, neque somnus accedit, ploratque is assidue, metuenda nervorum distentio est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VII Ex quibus notis singula morborum genera cognoscuntur. 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION