라틴어 문장 검색

Prima autem eius curatio exercitatio est, quae semper antecedere cibum debet, in eo, qui minus laboravit et bene concoxit, amplior;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 2장20)
Exercitationis autem plerumque finis esse debet sudor aut certe lassitudo, quae citra fatigationem sit, idque ipsum modo minus, modo magis faciendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 2장26)
Exercitationem recte sequitur modo unctio, vel in sole vel ad ignem;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 2장28)
Solet etiam prodesse post varium cibum frequentesque dilutas potiones vomitus, et postero die longa quies, deinde modica exercitatio.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장27)
Implet autem corpus modica exercitatio, frequentior quies, unctio et, si post prandium est, balineum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장57)
cursus, multa ambulatio, omnisque vehemens exercitatio;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장63)
per se quoque ambulatio multa et matutina et vehemens, exercitationi non protinus cibus adiectus;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장110)
Demitur materia sanguinis detractione, cucurbitula, deiectione, vomitu, frictione, gestatione omnique exercitatione corporis, abstinentia, sud ore;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 9장9)
Et levia quidem genera exercitationis infirmis conveniunt, valentiora vero iis, qui iam pluribus diebus febre liberati sunt, aut iis, qui gravium morborum initia sic sentiunt, ut adhuc febre vacent (quod et in tabe et in stomachi vitiis, et cum aqua cutem subit, et interdum in regio fit), aut ubi quidam morbi, qualis comitialis, qualis insania est, sine febre quamvis diu manent.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 15장13)
In quibus adfectibus ea quoque genera exercitationum necessaria sunt, quae conprendimus eo loco (I. 2, 6), quo, quemadmodum sani neque firmi homines se gererent, praecepimus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 15장14)
Praeter haec sole quoque et exercitatione movetur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 17장3)
sol et exercitatio tantum robustioribus, qui tamen sine febre vel inter initia morborum vel etiam gravibus morbis tenentur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 17장7)
Plurimique falluntur, dum se primo die protinus sublaturos languorem aut exercitatione aut balneo aut coacta deiectione aut vomitu aut sudationibus aut vino sperant;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 2장23)
Tempora quoque remissionum modo liberalia, modo vix ulla sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 3장33)
Contra saepe eas concitare solet balneum et exercitatio et metus et ira et quilibet alius animi adfectus, adeo ut, cum primum medicus venit, sollicitudo aegri dubitantis, quomodo illi se habere videatur, eas moveat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장16)

SEARCH

MENU NAVIGATION