라틴어 문장 검색

Molestius est, si stomachus bile vitiosus est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 12장36)
Nam plus ex maiore, plus nondum solutis inflammationibus naturaliter fertur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장134)
At quodcumque sensu caret, quod non naturaliter sentit, quod nimium aut aridum aut umidum est, quod aut albidum aut pallidum aut lividum aut nigrum est, id purum non est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장269)
neque enim id malum nisi corrupti vitiosique corporis est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장353)
ipsum corpus aridum et durius quam naturaliter oportet;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장7)
certaque esse fiducia potest fore, ut undique vitiosa caro excidat, qua huiusce rei medicamen exest.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장24)
Et nonnumquam sine ulcere durior aut mollior est quam esse naturaliter debet:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장36)
Evenit etiam, ut oculi vel ambo vel singuli minores fiant quam esse naturaliter debeant;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장190)
si quid vitiosi est, radendum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 13장21)
Sub quo medicamento vitiosi ungues cadunt, et in eorum locum meliores renascuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 19장22)
tum considerare, quantulo detracto futurum sit, ut naturaliter se habeat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장123)
idque praecidere, quo longior uva est quam esse naturaliter debet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장45)
deinde vitiosus sinus ab integro corpore separatur digito, totusque cum velamento suo eximitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 13장11)
Si vitiosa est, easdem notas habet, quas in carcinomate (V.28.2A) exposui.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 14장24)
Inde si qua vitiosa sunt, circumcidenda sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 19장15)

SEARCH

MENU NAVIGATION