라틴어 문장 검색

ubi illuxit, Scipio e praetoria nave silentio per praeconem facto divi divaeque inquit qui maria terrasque colitis, vos precor quaesoque uti quae in meo imperio gesta sunt, geruntur, postque gerentur, ea mihi, populo plebique Romanae, sociis nominique Latino qui populi Romani quique meam sectam, imperium auspiciumque terra maria amnibusque secuntur,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 369:1)
ubi inluxit, ventus idem coortus nebula disiecta aperuit omnia Africae litora.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 380:1)
omnibus ad diem edictam paratis profectus inde extemplo per Phliasiorum fines nocte Cleonas insciis omnibus quid pararet pervenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 169:1)
id cum parum occulte fecissent, consul, qui multa nocte solitus erat movere castra, ne nox terrorem in tumultuario proelio augeret, lucem expectavit et, cum luce moveret, tamen turmam equitum exploratum misit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 36:1)
- nunc te, nox, quae me mansisti, mitto uti cedas die, ut mortalis inlucescat luce clara et candida.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 390)
Quia edepol certo scio, Volcanus, Luna, Sol, Dies, dei quattuor, scelestiorem nullum inluxere alterum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 2, scene 336)
ne hic tibi dies inluxit lucrificabilis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 4, scene 73)
pessimus hic mi dies hodie inluxit corruptor, ita me Toxilus perfabricavit itaque meam rem divexavit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 5, scene 23)
nam nos usque ab aurora ad hoc quod diei est, [postquam aurora inluxit, numquam concessamus] ex industria ambae numquam concessamus lavari aut fricari aut tergeri aut ornari, poliri expoliri, pingi fingi;
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 1, scene 24)

SEARCH

MENU NAVIGATION