라틴어 문장 검색

confestim exclamauit uiuere hominem:
(아풀레이우스, 플로리다 19:7)
"at Venus irata solidum exclamat repente:"
(아풀레이우스, 변신, 5권222)
"Tunc indignata Venus exclamavit vel maxime:"
(아풀레이우스, 변신, 5권228)
"Haec eam sollicite seduloque curantem Ceres alma deprehendit et longum exclamat protinus:"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:8)
"Iamque fores et ius dominae proximanti occurrit una de famulitione Veneris, nomine Consuetudo, statimque, quantum maxime potuit, exclamat:"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:57)
Scio quod illam caritatem pro me orantem maxime in tali causa non despicit dominus et eam sicut sacrificium suavitatis accipiens fortassis breviore tempore, quam postulavi, me saluberrimis consiliis de scripturis suis reddet instructum.
(아우구스티누스, 편지들, 7. (A. D. 391 Epist. XXI) Domino Beatissimo et Venerabili et In Conspectu Domini Sincera Capitate Carissimo Patri Valerio Episcopo Augustinus Presbyter In Domino salutem 6:6)
Gratia dei per dominum nostrum Iesum Christum, et nullus locus divino adiutorio relinquatur, propter quod orantes dicere debeamus:
(아우구스티누스, 편지들, 41. (A. D. 416 Epist. CLXXIX) Domino Beatissimo et Merito Venera-bili Fratri et Coepiscopo Iohanni Augustinus In Domino salutem 3:7)
Haec ergo agite, et deus pacis erit vobiscum, orantes simul et pro nobis, ut ea quae bene monemus, alacriter impleamus.
(아우구스티누스, 편지들, 48. (A. D. 423 Epist. CCX) Dilectissimae et Sanctissimae Matri Felicitati et Fratri Rustico et Sororibus Quae Vobiscum Sunt Augustinus et Qui Mecum Sunt In Domino salutem 2:14)
ubi sibi autem quaecumque vestrum videt aliquid deesse, doleat de praeterito, caveat de futuro, orans ut sibi debitum dimittatur et in temptationem non inducatur.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 16:3)
Exclamavit confitens atque iterum vovit se, recepto lumine, impleturum esse quod voverat.
(아우구스티누스, 편지들, 52. (A. D. 428 Epist. CCXXVII) 17)
et ita orantem confestim exaudivit, qui cordis inspector eam verum dicere scivit.
(아우구스티누스, 편지들, 60. (A. D. Epist. CCLXII) Dominae Religiosissimae Filiae Ecdiciae Augustinus In Domino salutem 10:4)
Sed non fugit me, si aliquis sit tam inconditus, sic posse defendi cor Caeselli masculinum, ut videatur tertius versus separatim atque divise legendus, proinde quasi praecisis interruptisque verbis exclamet Antiochus:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, II 13:1)
Tunc omnis eius sectatorum cohors ad eum accedit, orantes obsecrantesque ut ipse deligeret loci sui et magisterii successorem, quo post summum eius diem proinde ut ipso uterentur ad studia doctrinarum conplenda excolendaque quibus ab eo inbuti fuissent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, V 3:1)
Cornelius quidam sacerdos, et nobilis et sacerdotii religionibus venerandus et castitate vitae sanctus, repente mota mente conspicere se procul dixit pugnam acerrimam pugnari, ac deinde alios cedere, alios urgere, caedem, fugam, tela volantia, instaurationem pugnae, inpressionem, gemitus, vulnera, proinde ut si ipse in proelio versaretur, coram videre sese vociferatus est ac postea subito exclamavit Caesarem vicisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XVIII 3:1)
Contiones saepe exclamare vidi, cum apte verba cecidissent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, VII 9:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION