라틴어 문장 검색

et origo eiusdem populi et incrementa et regni amissio et per cuncta dispersio sicut praedicta, ita facta sunt.
(아우구스티누스, 편지들, 55. (A. D. Epist. CCXXXII) Dominis Praedicabilibus et Dilectissimis Fratribus Madaurensibus, Quorum Per Fratrem Florentium Epistulam Accepi, Augustinus 3:5)
Rem vero ethicam naturamque humani ingenii virtutumque origines officiaque earum et confinia, aut contra morborum vitiorumque fraudes animorumque labes et pestilentias, asseverabat nulli esse ulli magis ea omnia explorata, comperta meditataque.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, II 5:2)
ordo atque ratio Pythagorae, ac deinceps familiae et successionis eius, recipiendi instituendique discipulos huiuscemodi fuisse traditur:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, IX 2:1)
M. Cato in primo Originum:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XVI 5:1)
Hoc ab Aurelio scriptum propterea non praeterii, ne cui harum Noctium aemulo eo tantum nomine elegantius id videretur, tamquam id nos originem verbi requirentes fugisset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXV 19:1)
Gavius Bassus in tertio librorum, quos De Origine composuit, Divinatio, inquit, iudicium appellatur, quoniam divinet quodammodo iudex oportet quam sententiam sese ferre par sit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, IV 4:1)
ac de utriusque ratione et origine.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXI 1:2)
Sed, quod ait ventum qui ex terra Gallia flaret circium appellari, M. Cato in libris Originum eum ventum cercium dicit, non circium.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXII 29:1)
Verba Catonis ex Originum quarto haec sunt:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXVIII 6:2)
verbaque ex Originibus M. Catonis apposita, quibus Caedici virtutem cum Spartano Leonida aequiperat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, VII 1:2)
PULCRUM, dii boni, facinus Graecarumque facundiarum magniloquentia condignum M. Cato libris Originum de Q. Caedicio tribuno militum scriptum reliquit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, VII 2:1)
quamque habeant originem verba haec ex edicto tralaticio consulum:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVIII 1:2)
velut eo die quo ego affui, legebatur Gavii Bassi, eruditi viri, liber De Origine Verborum et Vocabulorum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XIX 2:2)
Tum Favorinus, ubi haec audivit, superstitiose, inquit, et nimis moleste atque odiose confabricatus commolitusque magis est originem vocabuli Gavius iste Bassus quam enarravit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XIX 4:1)
Simili autem modo illa quoque vocabula, ab eadem profecta origine, diversum significare videntur, religiosi dies et religiosa delubra.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, IX 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION