라틴어 문장 검색

Henna, excelso loco ac praerupto undique sita, cum loco inexpugnabilis erat, tum praesidium in arce validum praefectumque praesidii haud sane opportunum insidiantibus habebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 471:1)
is tum cum equitatu Numidarum et advenienti P. Scipioni occurrit et deinde adsidue dies noctesque infestus aderat, ut non vagos tantum procul a castris lignatum pabulatumque progressos exciperet, sed ipsis obequitaret castris invectusque in medias saepe stationes omnia ingenti tumultu turbaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 491:1)
ibi vero, quo longius ab hoste aberant et quia sub lucem pabulatum lignatumque et praedatum quidam dilapsi fuerant, neglecta magis omnia ac soluta invenere, arma tantum in stationibus posita, milites inermes aut humi sedentes accubantesque aut obambulantes ante vallum portasque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 582:1)
ad id fore altitudines quas cepissent hostibus, ut per praecipitia et praerupta salientes fugerent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 292:2)
cum Romana classis Oreum sese recepisset, Attalus ignarus adventus Philippi pecuniis a principibus exigendis terebat tempus, adeoque improvisa res fuit ut, nisi Cretensium quidam forte pabulatum ab urbe longius progressi agmen hostium procul conspexissent, opprimi potuerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 91:1)
sed, ut qui nihil minus illo die propter effusam caliginem quam proelium expectasset, magna parte hominum omnis generis pabulatum missa aliquamdiu inops consilii trepidavit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 74:2)
ubi et in fano lucoque ea religione et eo iure sancto, quo sunt templa, quae asyla Graeci appellant, et nondum aut indicto bello aut ita commisso, ut strictos gladios aut sanguinem usquam factum audissent, cum per magnum otium milites alii ad spectaculum templi lucique versi, alii in littore inermes vagarentur, magna pars per agros lignatum pabulatumque dilapsa esset,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 598:1)
si qua periculosa et praerupta occurrant, non pugnare cum iniquitate locorum neque inexsuperabilibus vim adferre, sed obliquo monte ad se declinare et suo agmini coniungi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 253:1)
ad hoc decem dierum indutiae cum darentur, petierunt deinde ne trans montes proximos castris pabulatum lignatumque milites irent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 295:1)
pone castra utrique pabulatum et lignatum ibant, neutri alteros impedientes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 362:1)
* * ex urbe ad mare huc prodimus pabulatum:
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 2, scene 15)

SEARCH

MENU NAVIGATION