라틴어 문장 검색

Diripuere aras, it toto turbida caelo tempestas telorum ac ferreus ingruit imber, craterasque focosque ferunt.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 13:14)
Ingruit Aeneas Italis et proelia miscet:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 25:8)
Bis vitibus ingruit umbra, bis segetem densis obducunt sentibus herbae;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 19:7)
quantalibet enim vis ingruat, aliquid fortasse pati necesse sit, nihil facere;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 239:3)
quod adfectant quoque, tanquam copia urgeantur maiorque vis eloquentiae ingruat, quam quae emitti faucibus possit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 203:1)
Videsne, Marcia, quantae iniquorum temporum vices ex inopi- nato ingruant ?
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 136:6)
Collegit ingentem numerum perditorum, expugnauit domum, uexauit puellam.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, Exul raptae pater.33)
Theseu, resiste, ne qua vis subita ingruat.
(세네카, Hercules Furens 9:30)
Et quis resistet, gemina si bella ingruant, Creo atque Acastus arma si iungant sua?
(세네카, 메데아 9:20)
Erat quippe in proximo comes quidam, cuius uxor ingruente oculis caligine subita, tantum per dies eadem molestia crebrescente grauata est, ut ne minimam quidem lucis alicuius posset particulam uidere.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. X. 1:4)
Quibus dictis, et descripta illi mensura paenitendi, abiit sacerdos, et ingruente causa subita secessit Hiberniam, unde originem duxerat, neque ultra ad eum iuxta suum condictum rediit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXIII [XXV]. 1:14)
cumque allocutione eius refecti, et benedictione petita domum rediremus, ecce subito, positis nobis in medio mari, interrupta est serenitas, qua uehebamur, et tanta ingruit tamque fera tempestatis hiems, ut neque uelo neque remigio quicquam proficere, neque aliud quam mortem sperare ualeremus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. I.5)
Non enim habent regem idem Antiqui Saxones, sed satrapas plurimos suae genti praepositos, qui ingruente belli articulo mittunt aequaliter sortes, et, quemcumque sors ostenderit, hunc tempore belli ducem omnes sequuntur, huic obtemperant;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. X. 1:10)
Denique, ut superiora, id est patriarcharum, tempora respiciamus, Iob, exemplar patientiae, dum ingruente tribulationum articulo caput totondit, probauit utique, quia tempore felicitatis capillos nutrire consuerat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 9:2)
et primo in agrestes ingruerant servitiaque;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 325:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION