라틴어 문장 검색

quoniam et plus propter dulcedinem assumitur, et quod modo par est, tamen aegrius concoquitur.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., II Qualiter se agere debeant qui imbecilles sunt. 9:2)
in ventrem cubandi dulcedo;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 16:4)
qui qum magnam partem ad vitae simul et usum et dulcedinem conferant, summa cura tuendi sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 2:3)
ante pedes humili Franco tristique Suebo perfruor et nostrum video, Germanice, Rhenum.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:241)
ille semel nota dulcedine praedae se famulo servire negat, nec grata timentum munera;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:190)
"Nec molles egeant nostra dulcedine ludi:
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:165)
Plurimos antiquorum, qui de rusticis rebus scripserunt, memoria repeto quasi confessa nec dubia signa pinguis ac frumentorum fertilis agri prodidisse dulcedinem soli propriam, herbarum et arborum proventum, colorem nigrum vel cinereum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 14:2)
Per se tamen id parum est, si dulcedine caret;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 18:1)
Hanc nos ceteris stirpibus iure praeponimus, non tantum fructus dulcedine, sed etiam facilitate per quam omni paene regione et omni declinatione mundi, nisi tamen glaciali vel prae-fervida, curae mortalium respondet, tamque felix campis quam collibus provenit, et in densa non minus quam in resoluta, saepe etiam gracili;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 1장 3:1)
Nam et ad dulcedinem et odorem mellis aliorumque medicamentorum non hae solae, sed et apes advolant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 17장 9:2)
Nam pecus inexsatiabile sues, dum dulcedinem pabuli consectantur supra modum, aestate splenis incremento laborant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 10장 8:2)
aut aqua mulsea passove, aut aliquo liquore simili respersa,videlicet familiari dulcedine saevientium iras mitigante.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 9장 6:3)
Postquam Bruto et Cassio caesis nulla iam publica arma, Pompeius apud Siciliam oppressus exutoque Lepido, interfecto Antonio ne Iulianis quidem partibus nisi Caesar dux reliquus, posito triumviri nomine consulem se ferens et ad tuendam plebem tribunicio iure contentum, ubi militem donis, populum annona, cunctos dulcedine otii pellexit, insurgere paulatim, munia senatus magistratuum legum in se trahere, nullo adversante, cum ferocissimi per acies aut proscriptione cecidissent, ceteri nobilium, quanto quis servitio promptior, opibus et honoribus extollerentur ac novis ex rebus aucti tuta et praesentia quam vetera et periculosa mallent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 2장1)
an iustitiam auctum iri et decurias equitum egregium iudicandi munus expleturos, si fractos sonos et dulcedinem vocum perite audissent?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 20장8)
si quos imbellis sexus aut fessa aetas vel loci dulcedo attinuerat ab hoste oppressi sunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 33장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION