라틴어 문장 검색

Hernicorum tribus populis, Aletrinati Verulano Ferentinati, qui id maluerunt quam civitatem,suae leges redditae, conubiumque inter ipsos, quod aliquamdiu soli Hernicorum habuerunt, permissum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 636:1)
ibi aliquamdiu nec cessatum ab armis est neque naviter pugnatum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 567:1)
nec populo Romano magna solum sed peropportuna etiam ea victoria fuit, quia per idem forte tempus rebellasse Etruscos allatum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 645:1)
mors Hamilcaris peropportuna et pueritia Hannibalis distulerunt bellum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 10:1)
huius seditionis peropportuna disceptatio cum ad Hannibalem reiecta esset, arbiter regni factus, quod ea senatus principumque sententia fuerat, imperium maiori restituit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 314:1)
inde equitum certamen erat aliquamdiu anceps, dein quia turbabant equos pedites intermixti, multis labentibus ex equis aut desilientibus, ubi suos premi circumventos vidissent, iam magna ex parte ad pedes pugna venerat, Numidae, qui in cornibus erant, circumvecti paulum ab tergo se ostenderunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 486:2)
tamen in tot circumstantibus malis mansit aliquamdiu immota acies, maxime praeter spem omnium adversus elephantos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 589:1)
cum aliquamdiu circumsedisset, saepe vi saepe sollicitandis nequiquam nunc plebe, nunc principibus, fame demum in deditionem accepit, pactus ut inermes cum singulis abirent vestimentis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 182:1)
quae legatio peropportuna visa ad multitudinem inconditam ac tumultuosam exonerandam ducesque eius ablegandos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 367:2)
Romani, quamquam circumventos hinc pedes, hinc eques urgebat, tamen aliquamdiu pugnam traxere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 229:1)
ceterum nunc agendo, nunc sustinendo agmen cum aliquamdiu haud multum procederetur et nox iam instaret, revocat e proelio suos Scipio et conlectos in tumulum quendam non quidem satis tutum, praesertim agmini perculso, editiorem tamen quam cetera circa erant, subducit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 514:1)
-Quietae deinde aliquamdiu in Hispania res fuere, utrisque post tantas in vicem acceptas inlatasque clades cunctantibus periculum summae rerum facere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 592:1)
ubi inluxit, successit vallo Romana acies, et Numidae ex composito paulisper in portis se valloque ostentavere, frustratique aliquamdiu hostes citatis equis agmen suorum adsequuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 629:1)
peropportuna victoria nequaquam tantum iam conflatum bellum, quanta futuri materia belli, si licuisset iis Celtiberorum gente excita et alios ad arma sollicitare populos, oppressa erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 24:1)
Ibi aliquamdiu atrox pugna stetit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 42:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION