라틴어 문장 검색

mulcere alternos non quod in pictura erat dicit, sed id quod intellegimus factum fuisse, ut ter circum Iliacos raptaverat Hectora muros.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6341)
nam postea ait 'in medio classes aeratas'. et bona ratione utitur in pictura apta unicuique rei loca distribuens.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6522)
et bene 'iam iamque' addidit, quia tempus operis in pictura declarari non poterat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 7082)
quod excusat pictura, quam solam mutatam debemus accipere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 1575)
namque solent naves vocabula accipere a pictura tutelarum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 16610)
linea terga lino enim tegebantur scuta, ut posset inhaerere pictura.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 7841)
inimicum hastile cuiusdam quasi picturae pompa describitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 7951)
pictis arcades armis bene 'pictis', ut in undecimo et versis Arcades armis, ut ornatus picturae lateret in luctu.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 2813)
pascat prospectus delectet, ut "atque animum pictura pascit inani".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 2851)
versilis tunc erat, cum subito tota machinis quibusdam convertebatur et aliam picturae faciem ostendebat;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 244)
ductilis tunc, cum tractis tabulatis hac atque illac species picturae nudabatur in- terior:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 245)
Similis in pictura ratio est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 70장5)
Primus et secundus annus et tertius tantum quasi de picturae veteris colore detraxerat, quantum non quivis unus ex populo, sed existimator doctus et intellegens posset cognoscere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 93장 1:2)
iubebat eos, qui audiebant, secum ipsos cogitare pictam in tabula Voluptatem pulcherrimo vestitu et ornatu regali in solio sedentem, praesto esse Virtutes ut ancillulas, quae nihil aliud agerent, nullum suum officium ducerent, nisi ut Voluptati ministrarent et eam tantum ad aurem admonerent, si modo id pictura intellegi posset, ut caveret ne quid faceret inprudens, quod offenderet animos hominum, aut quicquam, e quo oriretur aliquis dolor.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 89:3)
quantum Aristoxeni ingenium consumptum videmus in musicis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 69:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION