라틴어 문장 검색

haec habet aliquando usum necessarium, quotiens interpretatione res, de qua quaeritur, eget, ut M. Caelius se esse hominem frugi vult probare, non quia abstinens sit (nam id ne ementiri quidem poterat), sed quia utilis multis, id est fructuosus, unde sit ducta frugalitas.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 249:1)
In schola quaeri nihil attinet, cum declamationibus iisdem narrare et contradictiones solvere tam ab actore quam a possessore concessum sit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 43:8)
Nisi forte hoc potius est, a possessore quod possidetur, ut hominem devorari, cuius patrimonium consumatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 244:3)
Fructuosior est adulescentia liberorum, sed infantia dulcior.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 9 7:7)
Ille beatissimus est et securus sui possessor, qui crastinum sine sollicitudine expectat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 12 9:5)
Quae emere nollemus, si domus nobis nostra pro illis esset danda, si amoenum aliquod fructuosumve praedium, ad ea paratissimi sumus pervenire cum sollicitudine, cum periculo, cum iactura pudoris et libertatis et temporis;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 42 7:2)
Haec si tibi nimium tristia videbuntur, villae inputabis, in qua didici ab Aegialo, diligentissime patre familiae, is enim nunc huius agri possessor est, quamvis vetus arbustum posse transferri.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 14:1)
Non in omnes bonum cadit nec quemlibet possessorem patitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 19:8)
Atqui ista magis inquinant animos quam corpora, et in possessore eorum quam in artifice plus sordium est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 59:1)
Age, si Philippus possessorem illum eorum litorum reliquisset, quae naufragio ceperat, non omnibus miseris aqua et igni interdixerat ?
(세네카, 행복론, Liber IV 182:2)
Iure civili omnia regis sunt, et tamen illa, quorum ad regem pertinet universa possessio, in singulos dominos discripta sunt, et unaquaeque res habet possessorem suum.
(세네카, 행복론, Liber VII 22:2)
in vitam suam incedere alios sinunt, immo vero ipsi etiam possessores eius futuros inducunt.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 13:3)
possessor huius regnat, hunc tantae domus
(세네카, Thyestes 236:1)
Hic autem cunctis diebus quibus in ipsa terra fuit eam coluit et adaquavit et fructuosam reddidit.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 1. Primi sapientis prima historia: Leo 1:24)
"Sic fatur et illum rure iubet patrio suetos mutare labores, fatorum currente rota, quo disceret, agri quid possessorem maneat, quos denique mores ius civile paret, ne solam militis artem ferret ad imperium, suspenderat ilicet arma emeritus iuvenis, sterilis ieiunia terrae vomere fecundans."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 123)

SEARCH

MENU NAVIGATION