라틴어 문장 검색

Nam etiam, ne quid demutaret, credo, a victimae religione, immissa dextera per vulnus illud ad viscera penitus, cor miseri contubernalis mei Meroe bona scrutata protulit, cum ille impetu teli praesecata gula vocem, immo stridorem incertum per vulnus effundere:
(아풀레이우스, 변신, 1권 11:12)
et cum dicto restim, qua erat intextus, aggredior expedire ac tigillo, quod fenestrae subditum altrinsecus prominebat, iniecta atque obdita parte funiculi et altera firmiter in nodum coacta, ascenso grabatulo ad exitium sublimatus et immisso capite laqueum induo.
(아풀레이우스, 변신, 1권 14:7)
"Abi ergo ac te compara, tota enim nocte tecum fortiter et ex animo proeliabor."
(아풀레이우스, 변신, 2권 10:19)
"Proeliare,"
(아풀레이우스, 변신, 2권 17:2)
"Et fortiter proeliare, nec enim tibi cedam nec terga vortam."
(아풀레이우스, 변신, 2권 17:4)
"Immitto me turbae socium et pone ipsum lectulum editiorem quendam lapidem insistens cuncta curiosis oculis arbitrabar:"
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:65)
Sic proeliatus, iam tumultu eo Fotide suscitata, patefactis aedibus anhelans et sudore perlutus irrepo, meque statim utpote pugna triumlatronum in vicem Geryoneae caedis fatigatum, lecto simul et somno tradidi.
(아풀레이우스, 변신, 2권 24:3)
nee mora, eum magna inruptione patefactis aedibus magistratibus eorumque ministris et turbae miscellaneae cuneta completa statimque lictores duo de iussu magistratuum immissa manu trahere me sane non renitentem occipiunt.
(아풀레이우스, 변신, 3권 2:1)
"Dirigitur proeliaris acies:"
(아풀레이우스, 변신, 3권 4:17)
et cum dicto pessulis iniectis et uncino firmiter immisso, sic ad me reversa colloque meo manibus ambabus implexa voce tenui et admodum diminuta,
(아풀레이우스, 변신, 3권 14:6)
"Et verbum facto secutus immissa manu scrutatus e mediis papillis meis iam capillos absconditos iratus abripuit:"
(아풀레이우스, 변신, 3권 14:21)
"anethi modicum cum lauri foliis immissum rore fontano datur lavacrum et poculum."
(아풀레이우스, 변신, 3권 20:13)
"et audaciter in capillos eius immissa manu trahebat eam nequaquam renitentem."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:61)
Quam simul conspexi, pavidus et repentina facie conterritus totum corporis pondus in postremos poplites recello, arduaque cervice sublimiter elevata, lorum, quo tenebar, rumpo, meque protinus pernici fugae committo, perque prona, non tantum pedibus verum etiam toto proiecto corpore propere devolutus immitto me campis subpatentibus, ex summo studio fugiens immanem ursam ursaque peiorem illum puerum.
(아풀레이우스, 변신, 7권 22:4)
"Iamque apud frondosum tumulum ramorumque densis tegminibus umbrosum, prospectu vestigatorum obsaeptis capreis, canes venationis indagini generosae, mandato cubili residentes invaderent bestias, immittuntur;"
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:18)

SEARCH

MENU NAVIGATION