라틴어 문장 검색

Postquam oleo gavisa cutis, petit aequor uterque procursu medium atque hausta vestitur harena, tum madidos artus alterno pulvere siccant, collaque demersere umeris et bracchia late vara tenent, iam tunc astu deducit in aequum callidus et celsum procurvat Agyllea Tydeus, submissus tergo et genibus vicinus harenae, ille autem, Alpini veluti regina cupressus verticis urgenti cervicem inclinat in austro vix sese radice tenens, terraeque propinquat, iamdudum aetherias eadem reditura sub auras:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권333)
Invida fata piis et fors ingentibus ausis rara comes, iam castra vident animisque propinquant, et decrescit onus, subiti cum pulveris umbra et sonus a tergo, monitu ducis acer agebat Amphion equites, noctem vigilataque castra explorare datus, primusque per avia campi usque procul - necdum totas lux solverat umbras - nescio quid visu dubium incensumque moveri corporaque ire videt;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권167)
Nam propinquante hora sui decessus, XIIII diebus praeueniente corporea infirmitate pressus est, adeo tamen moderate, ut et loqui toto eo tempore posset, et ingredi.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXII [XXIV]. 2:12)
Qui cum monasterio propinquarent, et aedificia illius sublimiter erecta aspicerent, solutus est in lacrimas uir Dei, et tristitiam cordis uultu indice prodebat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXIII [XXV]. 2:3)
itaque tanta vis lapidum creberrimae grandinis modo in propinquantem iam terrae classem effusa est ut intrare portum non ausi averterent in altum naves.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 546:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION