라틴어 문장 검색

Quid referam, ut volitet crebras intacta per urbes Alba Palaestino sancta columba Syro, Utque maris vastum prospectet turribus aequor Prima ratem ventis credere docta Tyros, Qualis et, arentes cum findit Sirius agros, Fertilis aestiva Nilus abundet aqua?
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 78)
et donec nihil aliud quam in populationibus res fuit, non ad praesidium modo tutandum Fabii satis erant, sed tota regione qua Tuscus ager Romano adiacet, sua tuta omnia, infesta hostium vagantes per utrumque finem fecere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 550:2)
itaque dum dictator dilectum per se Ardeae habet, magistrum equitum L. Valerium a - Veiis adducere exercitum iubet, parat instruitque quibus haud impar adoriatur hostes, interim Capitolinus exercitus stationibus vigiliisque fessus superatis tamen humanis omnibus malis cum famem unam natura vinci non sineret, diem de die prospectans ecquod auxilium ab dictatore appareret,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 515:2)
populabundi Tarquinienses fines Romanos, maxime qua ex parte Etruriam adjacent, peragravere rebusque nequiquam repetitis novi consules iis C. Fabius et C. Plautius iussu populi bellum indixere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 115:1)
stare omnem multitudinem ad portas viam hinc ferentem prospectantes certum habeo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 325:1)
nam et Perusinis auctoribus post deductum ab consule exercitum rebellatum fuerat et Samnites praedatum in agrum Vescinum Formianumque et parte alia in Aeserninum quaeque Volturno adiacent flumini descendere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 439:2)
sed vir ac vere Romanus, quodie dictatorem eum ex auctoritate patrum iussuque populi dictum Veios allatum est, cum esset satis altum Ianiculum ubi sedens prospectaret hostem, descendit in aequum atque illo ipso die media in urbe, qua nunc busta Gallica sunt, et postero die citra Gabios cecidit Gallorum legiones.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 170:1)
iam Romani ad spectaculum pugnae eius frequentes exierant,et Campani non vallum modo castrorum sed moenia etiam urbis prospectantes repleverant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 634:1)
multitudo pars procurrit in vias, pars in vestibulis stat, pars ex tectis fenestrisque prospectant et quid rei sit rogitant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 272:1)
sitam praeterea cum opportune ad traiciendum in Africam, tum super portum satis amplum quantaevis classi et nescio an unum in Hispaniae ora qua nostro adiacet mari.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 608:1)
nec classis modo prospectantibus e terra, sed terra etiam omnis circa referta turba spectaculo navigantibus erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 367:2)
Adiacet unctorium, hypocauston, adiacet propnigeon balinei, mox duae cellae magis elegantes quam sumptuosae;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 11:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION