라틴어 문장 검색

Nam, sive habent privilegium, quo ceteris creditoribus anteponantur, custodiendum est, sive non habent, in iniuriam privatorum id dari a me non oportebit.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 1092)
integer est mentis Damasippi creditor?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 1:14)
sunt enim quaedam non laudabilia non natura sed iure concessa, ut in XII tabulis debitoris corpus inter creditores dividi licuit, quam legem mos publicus repudiavit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 167:2)
proprium ex materia est argumentum creditoris, idcirco adiectum esse in lege, ut argentarius totum exigeret;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 199:3)
proprium deinde materiae, ius publici crediti transire ad victorem non potuisse, quia, quod populus crediderit, omnibus debeatur, et, quamdiu quilibet unus superfuerit, esse eum totius summae creditorem, Thebanos autem non omnes in Alexandri manu fuisse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 211:1)
hereditatem sperabas et magnam hereditatem, et pauper eras et tum maxime a creditoribus appellabaris;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 270:4)
heres eras et pauper et magna pecunia appellabaris a creditoribus et offenderas et mutaturum tabulas testamenti sciebas.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 300:2)
inde enim illa vulgata, cum quaeritur, utrum aula, quae ter ceciderit, an tibicina, si ceciderit, debeat publicari.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 252:2)
publicandas eorum pecunias, ipsos in vinculis habendos per municipia, quae maxume opibus valent;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장78)
Itaque censuit pecunias eorum publicandas, ipsos per municipia in custodiis habendos, videlicet timens, ne, si Romae sint, aut a popularibus coniurationis aut a multitudine conducta per vim eripiantur.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 52장25)
Non est quod te gloria publicandi ingenii producat in medium, ut recitare istis velis aut disputare;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 7 9:1)
Non est tamen molestus creditor;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 21 11:8)
Minus autem turpe est creditori quam spei bonae decoquere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 36 5:3)
Videre ebrios per litora errantes et comessationes navigantium et symphoniarum cantibus strepentes lacus et alia, quae velut soluta legibus luxuria non tantum peccat, sed publicat, quid necesse est ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 51 4:3)
Veniet qui conditam et saeculi sui malignitate conpressam dies publicet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 79 17:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION