라틴어 문장 검색

Hoc si terque quaterque clamitaris, Inpones plagiario pudorem.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LII3)
Sordidior multo post hoc toga, paenula peior, Calceus est sarta terque quaterque cute:
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, CIII3)
Ter centena quidem poteras epigrammata ferre, Sed quis te ferret perlegeretque, liber?
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, I1)
Illa, illa dives mortua est Secundilla, Centena decies quae tibi dedit dotis?
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, LXV6)
protinus ergo Sufflavit buccis terque quaterque suis.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XVII3)
Proxima centenis ostenditur ursa columnis, Exornant fictae qua platanona ferae.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XIX1)
Centenis quod emis pueros et saepe ducenis, Quod sub rege Numa condita vina bibis, Quod constat decies tibi non spatiosa supellex, Libra quod argenti milia quinque rapit, Aurea quod fundi pretio carruca paratur, Quod pluris mula est, quam domus empta tibi:
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXII1)
Vos nunc omnia parva qui putatis, Centeno gelidum ligone Tibur Vel Praeneste domate pendulamque Uni dedite Setiam colono, Dum me iudice praeferantur istis Iuli iugera pauca Martialis.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXIV9)
Diceris hac factus caelebs quater esse lagona.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXIX2)
At tua centenis incumbunt tecta columnis Et libertinas arca flagellat opes, Magnaque Niliacae servit tibi glaeba Syenes, Tondet et innumeros Gallica Parma greges.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XIII2)
- quater ausus es negare?
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XLIV2)
Parvo cum pretio diu liceret, Dum puram cupit adprobare cunctis, Adtraxit prope se manu negantem Et bis terque quaterque basiavit.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXVI2)
Virus ut hoc alio fallax permutet odore, Deposita quotiens balnea veste petit, Psilothro viret aut acida latet oblita creta Aut tegitur pingui terque quaterque faba.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XCIII2)
Centenis futuit Matho milibus:
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, X3)
Rectam vocatus cum cucurrit ad cenam, Quam tot diebus noctibusque captavit, Ter poscit apri glandulas, quater lumbum, Et utramque coxam leporis et duos armos, Nec erubescit peierare de turdo Et ostreorum rapere lividos cirros.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XX2)

SEARCH

MENU NAVIGATION