라틴어 문장 검색

nam quae deserta et inhospita tesqua credis, amoena vocat mecum qui sentit, et odit quae tu pulchra putas, fornix tibi et uncta popina incutiunt urbis desiderium, video, et quod angulus iste feret piper et tus ocius uva, nec vicina subest vinum praebere taberna quae possit tibi, nec meretrix tibicina, cuius ad strepitum salias terrae gravis;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 149)
mali culices ranaeque palustres avertunt somnos;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Iter quoddam suum Roma Brundusium usque singulari cum festivitate describit.13)
at simul atras ventum est Esquilias, aliena negotia centum per caput et circa saliunt latus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Rusticani otii commoda cum urbanae vitae molestiis contendit.21)
Afer enim venuste Manlium Suram, multum in agendo discursantem, salientem, manus iactantem, togam deiicientem et reponentem, non agere, dixit, sed satagere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 163:2)
quod in certamine saliendi fieri videmus, ut conatum longius petant et ad illud, quo contenditur, spatium cursu ferantur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 168:3)
nec circumspectabunt nec offerentibus se aliunde sensibus turbabuntur nec confundent ex diversis orationem velut salientes huc illuc nec usquam insistentes.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 239:4)
in molli palustrique pascuo saginata cito subteruntur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 51 10:4)
Adice nunc eos, qui in piscinam cum ingenti inpulsae aquae sono saliunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 2:2)
si malus, non aliter quam humus sterilis ac palustris necat ac deinde creat purgamenta pro frugibus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 73 16:5)
Vagus per artus errat excussos tremor, erectus horret crinis, impulsis adhuc stat terror animis et cor attonitum salit pavidumque trepidis palpitat venis iecur, ut fractus austro pontus etiamnum tumet, quamvis quiescat languidis ventis dies, ita mens adhuc vexatur excusso metu.
(세네카, Hercules Oetaeus 11:1)
quodcumque placidis flexibus Phasis rigat Pontusque quicquid Scythicus a tergo videt, palustribus qua maria dulcescunt aquis, armata peltis quicquid exterret cohors inclusa ripis vidua Thermodontiis, hoc omne noster genitor imperio regit.
(세네카, 메데아 4:41)
spirantque venae corque adhuc pavidum salit;
(세네카, Thyestes 772:1)
"Ut primum ingesti pondus suscepit honoris, legas qui veniam poscant, Alamanne, furori, Saxonis incursus cessat, Chattumque palustri alligat Albis aqua;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 162)
dulce natant oculi, quos si fors vertat in hostem, attonitos solun dum cernit, inebriat Indos, tum salebris saliens quotiens se concutit axis, passim deciduo perfunditur orbita musto.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem19)
"at fractis saliens e cautibus altum excutitur torrens ipsisque aspergine tectis impluit ac tollit nautas et saepe iocoso ludit naufragio;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem66)

SEARCH

MENU NAVIGATION