라틴어 문장 검색

huius enim vel una potens ratio est, ne crimina nostra sequantui ex nobis geniti, quoniam dociles imitandis turpibus ac pravis omnes sumus, et Catilinam quocumque in populo videas, quocumque sub axe, sed nec Brutus erit Bruti nec avunculus usquam, nil dictu foedum visuque haec limina tangat, intra quae pater est;
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV11)
prima enim a Punico litore quasi arx et specula procurrit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM PRIMUM 21:2)
Inter haec rei publicae vulnera et hos tumultus repente quasi captato tempore in lassos simul atque districtos subitus turbo Pontici belli ab ultima veluti specula septentrionis erupit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM MITHRIDATICUM 5:1)
Adde situs ipsius formidinem, vergentia in unum hinc Hispaniae, inde Mauritaniae litora, mare et intestinum et externum inminentesque Herculis speculas, cum omnia undique simul proelio et tempestate saevirent.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 76:2)
nam dubio procul haec adverso flabra feruntur flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 23:7)
nam quid Brittannis caelum differre putamus, et quod in Aegypto est, qua mundi claudicat axis, quidve quod in Ponto est differre et Gadibus atque usque ad nigra virum percocto saecla colore?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 36:4)
Hac vice sermonum roseis Aurora quadrigis Iam medium aetherio cursu traiecerat axem, mox suggessit vates:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, III. 11:3)
Axem humero torquet stellis ardentibus aptum.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 9:1)
Aetheris immensi partem si presseris unam, Sentiet axis onus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 2:14)
Ventus ab extremo pelagus sic axe volutet, Destituatque ferens;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:9)
sed nocte sopora, Parrhasis obliquos Helice cum verteret axes, Atria cognati pulsat non ampla Catonis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 3:2)
calida medius mihi cognitus axis Aegypto, atque umbras nusquam flectente Syene.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 6:36)
Ubere vix glebae superat, cessantibus Austris, Cum medium nubes Borea cogente sub axem Effusis magnum Libye tulit imbribus annum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 1:37)
Quamvis Hesperium mundi properemus ad axem, Massiliam delere vacat.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 4:30)
Medio cum Phoebus in axe est, Aut coelum nox atra tenet, pavet ipse sacerdos Acessus, dominumque timet deprendere luci.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 5:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION