라틴어 문장 검색

"Venere septem savia suavia et unum blandientis appulsu linguae longe mellitum."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:54)
"Sed inde de fluvio musicae suavis nutricula leni crepitu dulcis aurae divinitus inspirata sic vaticinatur arundo viridis:"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:92)
"Tunc poculum nectaris, quod vinum deorum est, Iovi quidem suus pocillator, ille rusticus puer, ceteris vero Liber ministrabat, Vulcanus cenam coquebat, Horae rosis et ceteris floribus purpurabant omnia, Gratiae sparge- bant balsama, Musae quoque canora personabant, Apollo cantavit ad citharam, Venus suavi musicae superingressa formosa saltavit:"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:181)
"Nepos namque meus et itineris huius suavis comes dum forte passerem incantantem saepiculae consectatur arripere, delapsus in proxumam foveam, quae fruticibus imis subpatet, in extremo iam vitae consistit periculo, quippe cum de fletu ac voce ipsius avum sibi saepicule clamitantis vivere illum quidem sentiam, sed per corporis, ut videtis, mei defectam valitudinem opitulari nequeam."
(아풀레이우스, 변신, 8권 8:2)
Fabulam, denique bonam prae ceteris suavem compertu ad aures vestras afferre decrevi, et en occipio.
(아풀레이우스, 변신, 9권 14:1)
at ille nequam, qua posset de me suave provenire, lucro suo tantum contentus, annuit.
(아풀레이우스, 변신, 10권 19:6)
Nam et pruinam pridianam dies apricus ac placidus repente fuerat insecutus, ut canorae etiam aviculae prolectatae verno vapore concentus suaves assonarent matrem siderum, parentem temporum orbisque totius dominam blando mulcentes affaminc.
(아풀레이우스, 변신, 11권 7:4)
Symphoniae dehinc suaves, fistulae tibiaeque modulis dulcissimis personabant.
(아풀레이우스, 변신, 11권 9:6)
Exhinc festissimum celebravi natalem sacrorum et suaves epulae et faceta convivia;
(아풀레이우스, 변신, 11권 24:8)
cuius bonis omnibus iugum est suave;
(ARCHIPOETA, IX2)
quicquid Venus imperat, labor est suavis;
(ARCHIPOETA, X15)
Nam duos eiusdem gentis Gallicae servulos praemio conductos ita fraudulenter docuerunt, ut nocturno tempore, cum omnes delectabili corporis quiete graviter dormirent, patefactam armati intrarent ecclesiam;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 96 101:2)
Nos etenim deos nostros luce palam ante oculos atque aures omnium mortalium piis precibus adoramus et per suaves hostias propitios nobis efficimus et a cunctis haec cerni et probari contendimus.
(아우구스티누스, 편지들, 5. (A. D. 390 Epist. XVI) 3:2)
ita nostrum spiritalis celebrationis conventum minus fortasse futurum fuisse iucundum, nisi ex alia parte carnalis ingurgitatio conferretur, hortatusque sum ut tales epulas instanter appeterent, si gustassent quam suavis est dominus;
(아우구스티누스, 편지들, 10. (A. D. 395 Epist. XXIX) Epistula Presbyteri Hipponiensium Regiorum Ad Alypium Episcopum Tagastensium De Die Natalis Leontii Quondam Episcopi Hipponiensis 11:5)
altera vero, quae inventa est, habet commendationem suavissimam servi dei boni et casti adulescentis, quo modo ex hac vita migraverit et quibus visionum fraternarum adtestationibus meritum eius vobis insinuari potuerit.
(아우구스티누스, 편지들, 38. (A. D. 415 Epist. CLIX) Domino Beatissimo Ac Venerabili et Desiderabili Fratri et Consacerdoti Meo Evodio et Tecum Fratribus Augustinus et Mecum Fratres In Domino salutem 1:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION