라틴어 문장 검색

" Consulo itaque tibi, ut te corrigas atque, me temptare verba pacis, permittas, et si id, quoddixi, bono animo facere volunt adversarii, illos ad tua præceptasuscipias.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 294:5)
Ne festines respondere donec fuerit finis interrogationis, nec quaestionemin conventu factam solvere temptes, cum sapientiorem te ibi esse prospexeris, nec quaestioni alii cuiquam factae respondeas, nec laudem appetas pro retibi incognita.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 43:8)
Ne aggrediaris viam cum aliquo, nisi eum prius agnoveris!
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 114:2)
Et quidam ex nostris illum senemsicut vos vestrum antea deriserunt et per vadum iter aggressi sunt.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 120:9)
Ipse vero vocato murilego temptavit an calidus esset an non.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 187:21)
Vitiorum succincta comitatu et quodam nequitiarum choro circumfusa, dux criminum, talibus verborum machinis murum mentis aggreditur humanae:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 4장 4:5)
Unde temptatis ad discrimen ultimum artibus militum, cum nihil impetraretur, pavore vique extrusi, et quo tenderent ambigentes, venere prope oppidum Laranda.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 2장 11:1)
Circumstetere igitur hoc per triduum et trinoctium, et cum neque acclivitas ipsa sine discrimine posset adiri letali, nec cuniculis quicquam geri, nec procedebat ullam obsidionale commentum, maesti excedunt, postrema vi subigente maiora viribus aggressuri.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 2장 13:2)
Et quia Mesopotamiae tractus omnes crebro inquietari sueti, praetenturis et stationibus servabantur agrariis, laevorsum flexo itinere, Osdroenae extimas partes, novum parumque aliquando temptatum commentum aggressus;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 3장 2:1)
Et Epigonus quidem amictu tenus philosophus, ut apparuit, prece frustra temptata, sulcatis lateribus, mortisque metu admoto, turpi confessione cogitatorum socium (quae nulla erant) fuisse firmavit, cum nec vidisset quicquam nec audisset, penitus expers forensium rerum;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 9장 5:1)
Venere tamen aliqui iussu imperatoris, administrationum specie diversarum, eundem ne commovere se posset, neve temptaret aliquid occulte custodituri;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 14:2)
Confestimque iniquitate rei percitus Malarichus, gentilium rector, collegis adhibitis strepebat immaniter, circumveniri homines dicatos imperio per factiones et dolos minime debere proclamans, petebatque ut ipse relictis obsidum loco necessitudinibus suis, Mallobaude armaturarum tribuno spondente quod remeabit, velocius iuberetur ire ducturus Silvanum, aggredi nihil tale conatum, quale insidiatores acerrimi concitarunt;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 6:1)
Post interitum rebellium tyrannorum, quos ad haec temptanda quae moverunt, rabies egit et furor, velut impiis eorum manibus Romano sanguine parentantes, persultant barbari Gallias, rupta limitum pace;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 8장 6:1)
Hae regiones, praecipueque confines Italicis, paulatim levi sudore sub imperium venere Romanum, primo temptatae per Fulvium, deinde proeliis parvis quassatae per Sextium, ad ultimum per Fabium Maximum domitae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 12장 5:1)
Nihil itaque remittentibus curis, ancillari adulatione posthabita, qua eum proximi ad amoenitatem flectebant et luxum, satis omnibus comparatis, octavum kalendas Iulias Augustudunum pervenit, velut dux diuturnus viribus eminens et consiliis, per diversa palantes barbaros ubi dedisset fors copiam aggressurus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 2장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION