라틴어 문장 검색

sed si ex ea cotidiana facta est, in malis aeger est;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 15장 6:7)
quod tamen nisi culpa uel aegri uel curantis numquam fit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 15장 6:8)
Illud ante omnia scire oportet, interdum in accessione aegros desipere et loqui aliena.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 2:1)
Phrenesis uero tum demum est, cum continua dementia esse incipit, cum aeger, quamuis adhuc sapiat, tamen quasdam uanas imagines accipit:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 3:1)
Itaque tum nihil nisi continendus aeger est:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 6:3)
nam neque aeger implendus est, ne insaniat, neque ieiunio utique uexandus, ne inbecillitate in cardiacum incidat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 16:4)
- Hos aegros quidam subinde excitare nituntur admotis is, per quae sternu[ta]menta euocentur, et is, quae odore foedo mouent, qualis est pix cruda, lana sucida, piper, ueratrum, castoreum, acetum, alium, cepa.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 20장 1:6)
Interest autem, in decessione expergiscatur aeger, an aut febris non leuetur aut leuata quoque ea somnus urgueat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 20장 2:6)
Communis tamen omnium est umoris nimia abundantia, ob quam ne ulcera quidem in his aegris facile sanescunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 2:2)
frequens tussis est, pus excreatur, interdum cruentum aliquid.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 22장 3:5)
Opus est, si uires patiuntur, longa nauigatione, caeli mutatione, sic ut densius quam id est, ex quo discedit aeger, petatur:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 22장 8:3)
Si uehementior noxa est, ac neque febricula neque tussis quiescit, tenuarique corpus apparet, ualidioribus auxiliis opus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 22장 12:1)
Exulcerandum est ferro candenti, uno loco sub mento, altero in gutture, duobus ad mammam utramque, item sub imis ossibus scapularum, quas *ω*μ*ο*π*λ*α*τ*α*σ Graeci uocant, sic, ne sanescere ulcera sinas nisi tussi finita;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 22장 12:2)
si tussis non est, potui frigidum dandum;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 22장 13:4)
si in pulmonem, praeter sternumenta et tussim est etiam capitis grauitas, lassitudo, sitis, aestus, biliosa urina.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 5장 1:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION