라틴어 문장 검색

quin potius animam male sibi consciam et per horas ad recordata poenalis vitae debita contremescentem frequentissimis tuis illis et valentissimis orationum munerare suffragiis, precum peritus insulanarum, quas de palaestra congregationis heremitidis et de senatu Lirinensium cellulanorum in urbem quoque, cuius ecclesiae sacra superinspicis, transtulisti, nil ab abbate mutatus per sacerdotem, quippe cum novae dignitatis obtentu rigorem veteris disciplinae non relaxaveris.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 4:1)
nam cum mihi rigor censurae tuae in litteris aeque ut in moribus sit ambifariam contremescendus, fateor tamen in voluminis ipsius operisque reseratu illam mihi fuisse plus oneri quam praetenditis caritatem.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Lupo salutem. 2:1)
tellure cadentem aspexi atque unctum genitali carmine fovi poscentemque novas tremulis ululatibus auras inserui vitae, quid plus tribuere parentes?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in puerum suum42)
venit et Idaeis ululatibus aemulus Azan Parrhasiique duces, et quae risistis, Amores, grata pharetrato Nonacria rura Tonanti, dives et Orchomenos pecorum et Cynosura ferarum.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권131)
"aeternis potius me, Bacche, pruinis trans et Amazoniis ululatum Caucason armis siste ferens,, quam monstra ducum stirpemque profanam eloquar, en urges;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권175)
Argolicas ululatus flebilis aures impulit;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권205)
resonant ululatibus aedes femineis, versusque dolor dat terga timori, Alipedum curru sed enim sublimis Adrastus secum ante ora virum fremibunda Thoantida portans it medius turmis, et
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권265)
Illic infaustos ut primum egressa penates Eurydice, nudo vocem de pectore rumpit planctuque et longis praefata ululatibus infit:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권40)
falso clamore tumultum auget, et arma virum pulsusque imitatur equorum, terribilemque vagas ululatum spargit in auras.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권47)
venit ante hostes, et pectore nudo claustra adversa ferit tremulisque ululatibus orat admitti:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권225)
"quid femineis ululatibus"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권328)
Et Tyrii iam corpus habent, iam gaudia magnae testantur voces, victorque ululatus aderrat auribus occultoque ferit praecordia luctu, ducitur hostili - pro dura potentia fati!
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권90)
nec ponto submota intrabat amaram Dorida, possessum donec iam fluctibus altis Nereidum miserata cohors ad pectora matris impulit, illa manu ceu vivum amplexa reportat insternitque toris riparum atque umida siccat mollibus ora comis, atque haec ululatibus addit:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권173)
"ille ego clamatus sacris ululatibus amnis, qui molles thyrsos Baccheaque cornua puro fonte lavare feror, stipatus caedibus artas in freta quaero vias;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권200)
illius insanis ululatibus ipse remugit Enceladus ruptoque vias inluminat igni:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권127)

SEARCH

MENU NAVIGATION