라틴어 문장 검색

Neque inter magnos dolores neque increscente morbo tutum est aegrum cibo impleri, sed ubi inclinata iam in melius valetudo est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장53)
Dandaque opera est, quantum fieri potest, ut inter oportunam abstinentiam cibosque oportunos, omissis ceteris, nutriatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 7장15)
saepe enim in hoc quoque genere valetudinis iam minui febris videtur, et rursus intenditur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 11장11)
Ac proximum est, tot dierum ut abstinentia cum ceteris, quae praecipiuntur, febrem tollant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 15장15)
In eiusmodi valetudine medicamenta sunt oleum, frictio, exercitatio, cibus, vinum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 15장27)
Cum vero vetus quartana raro nisi vere solvatur, utique eo tempore attendendum est, ne quid fiat, quod valetudinem impediat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 16장4)
At si manet, per biduum abstinentia, quanta maxime imperari corpori potest, frictione cotidie utendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 17장4)
si quid hanc poterit prohibere, prima est abstinentia, secunda per album veratrum vomitumque purgatio, post utrumlibet adhibenda bis die frictio est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장83)
nam si plus umoris excernitur quam insumitur, ita demum secundae valetudinis spes est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장43)
Asclepiades in eo, qui ex quartana in hydropa deciderat, se abstinentia bidui et frictione usum, tertio die iam et febre et aqua liberato cibum et vinum dedisse memoriae prodidit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장44)
et quamdiu quidem febricula incursat, huic interdum abstinentia, interdiu etiam tempestivis cibis medendum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 22장53)
sed si manserit, utendum erit cibis frigidis, aridis, levibus, umore quam minimo, servatis frictionibus exercitationibus, quae in omni tali genere valetudinis necessariae sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 5장45)
Si vero his morbus levatus est, iamque fauces et cibum et spiritum capiunt, facilis ad bonam valetudinem recursus est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 7장24)
Interdum autem qui sanguinem ipsum suppressit, satis ad valetudinem profuit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 11장15)
Interponenda abstinentia est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 12장11)

SEARCH

MENU NAVIGATION