라틴어 문장 검색

UERSIBVS istud opus, cuius fuit auctor ESOPVS, BALDO, quod exegit rudis eius musa, coegit.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, Prologus 1:1)
Hoc autem facilius cognoscitur ex lectione Platonis in libris de republica eo loco, qui nuptialis dicitur, quem ex persona musarum philosophus introducit.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quod superficies una tantum in proportionalitatibus medietate iungantur, solidi vero numeri duabus medietatibus in medio collocatis 1:34)
Quae ubi poeticas Musas uidit nostro assistentes toro fletibusque meis uerba dictantes, commota paulisper ac toruis inflammata luminibus:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, II 2:1)
Sed abite potius, Sirenes usque in exitium dulces, meisque eum Musis curandum sanandumque relinquite.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, II 2:5)
Postremus aduersum fortunam dolor incanduit conquestusque non aequa meritis praemia pensari in extremo Musae saeuientis, uti quae caelum terras quoque pax regeret, uota posuisti.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, X 2:3)
si qui multiplici consulatu functus in barbaras nationes forte deuenerit, uenerandumne barbaris honor faciet?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, VII 1:19)
Quodsi Platonis Musa personat uerum,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXII 15:1)
Nonnulli uenerandum saeculis nomen gloriosae pretio mortis emerunt, quidem suppliciis inexpugnabiles exemplum ceteris praetulerunt inuictam malis esse uirtutem;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 7:7)
iam te venerabitur Hister;
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:175)
respice iudicium quam grave, Musa, subis!
(클라우디아누스, De Bello Gothico 1:6)
surge, precor, veneranda parens, et certa secundis fide deis, humilemque metum depone senectae.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:14)
Quis Musis ipsoque licet Paeane recepto enarrare queat, quantum Gradivus in illa luce suae dederit fundator originis urbi?
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:236)
sed verba negant communia Musae.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Ad Aeternalem2)
Adspice sudantes venerando pondere fratres, divino meritos semper honore coli, iusta quibus rapidae cessit reverentia flammae et mirata vagas reppulit Aetna faces.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De piis fratribus et de statuis eorum quae sunt apud Catinam1)
Quodsi nec precibus fletu nec flecteris ullo, eripe calcatis non prospera cingula Musis, eripe militiam, comitem me pelle sodalis.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Deprecatio ad Hadrianum44)

SEARCH

MENU NAVIGATION