라틴어 문장 검색

Qui enim humores ad interiores partes retrovertit, et vulnus in viscera sanguinem refundere compellit, ulcera mortifera et exitiala apostema inducit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 19:3)
Illud pro certo habendum, nonnullos negotiorum periodos et pausas nosse, qui in ipsorum viscera et interiora penetrare nequeunt, ut reperiuntur aedes nonnullae quae gradus nactae sunt commodos et anticameras, sed absque cubiculo aliquo pulchriore.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXII. DE ASTUTIA 20:2)
qua causa sic sunt tua uiscera clausa?
(BALDO, NOUUS ESOPUS, VIII. De simia, que secare uoluit 9:9)
Vae, qui dicit ligno: " Expergiscere! ", " Surge! " lapidi tacenti! Numquid ipse docere poterit? Ecce iste coopertus est auro et argento, et omnis spiritus non est in visceribus eius.
(불가타 성경, 하바쿡서, 2장19)
Et tribulabo homines, et ambulabunt ut caeci, quia Domino peccaverunt; et effundetur sanguis eorum sicut humus, et viscera eorum sicut stercora.
(불가타 성경, 스바니야서, 1장17)
Sed qui universa conspicit, Dominus, Deus Israel, percussit eum insanabili et invisibili plaga; et continuo ut is finivit sermonem, apprehendit eum dolor dirus viscerum et amara internorum tormenta,
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 9장5)
perquam iuste, quippe qui multis et novis cruciatibus aliorum torserat viscera.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 9장6)
Quodsi, ut Aristoteles ait, Lyncei oculis homines uterentur, ut eorum uisus obstantia penetraret, nonne introspectis uisceribus illud Alcibiadis superficie pulcherrimum corpus turpissimum uideretur?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XV 1:19)
Qui tamen intima uiscera terrae
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, IV 4:1)
49. Non est mora, corpus findunt et eiectant viscera,
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM193)
Ergo necessarium esse incidere corpora mortuorum, eorumque viscera atque intestina scrutari;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium64)
neque enim, cum dolor intus incidit, scire quid doleat eum, qui, qua parte quodque viscus intestinumve sit, non cognoverit neque curari id, quod aegrum est, posse ab eo, qui quid sit ignoret;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium66)
et cum per volnus alicuius viscera patefacta sunt, eum, qui sanae cuiusque colorem partis ignoret, nescire quid integrum, quid corruptum sit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium67)
ita mortui demum praecordia et viscus omne in conspectum latrocinantis medici dari utique necesse est tale, quale mortui sit, non quale vivi fuit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium126)
Itaque consequi medicum, ut hominem crudeliter iugulet, non ut sciat, qualia vivi viscera habeamus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium127)

SEARCH

MENU NAVIGATION