라틴어 문장 검색

Atque ideo feminae cum semet ipsis considerent, et si in menstrua consuetudine ad sacramentum dominici corporis et sanguinis accedere non praesumant, de sua recta consideratione laudandae sunt;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 7:6)
Alium quoque librum conposuit egregium, qui uocatur Pastoralis, in quo manifesta luce patefecit, quales ad ecclesiae regimen adsumi, qualiter ipsi rectores uiuere, qua discretione singulas quasque audientium instruere personas, et quanta consideratione propriam cotidie debeant fragilitatem pensare.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. I. 2:16)
Qui postmodum in corpore restitutus, omni uitae suae tempore signum incendii, quod in anima pertulit, uisibile cunctis in humero maxillaque portauit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIX. 2:20)
si enim ita fuisset, non solum laudes aut vitia animorum ad manum aspicerentur, sed etiam disciplinarum scientiae sub oculorum consideratione subiectae non incertis iudiciis probarentur, sed et doctis et scientibus auctoritas egregia et stabilis adderetur ipsique artifices pellicerent sua prudentia, si non pecunia sint copiosi seu vetustate officinarum habuerint notitiam aut etiam gratia forensi et eloquentia, cum fuerint parati, pro industria studiorum auctoritates possent habere, ut eis, quod profitentur scire, id crederetur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 머리말4)
Sic Illum prorsus operari decebat qui cuncta sub ordinis pulcritudine ab ecterno providit, ut qui visibilis erat miracula pro invisibilibus ostensurus, idem invisibilis pro visibilibus illa ostenderet.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 13:5)
visibilis de fonte Deus, non ipse Dei fons visibilis;
(프루덴티우스, Apotheosis, section 328)
Videtur omnino esse divisio vera et certa, lucis, quae est visibile originale et primam copiam facit visui, et coloris, qui est visibile secundarium et sine luce non cernitur, ita ut videatur nil aliud esse quam imago aut modificatio lucis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 342:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION