라틴어 문장 검색

Quibusdam tamen etiam post hane venerationem poma rapientibus et ipsi mappas implevimus, ego praecipue, qui nullo satis amplo munere putabam me onerare Gitonis sinum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 60:11)
Scylax, canino scilicet usus ingenio, taeterrimo latratu triclinium implevit Margaritamque Croesi paene laceravit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 64:19)
Sequens ferculum fuit scriblita frigida et super mel caldum infusum excellente Hispanum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 66:6)
Hinc ex eodem unguento in vinarium atque lucernam aliquantum est infusum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 70:18)
Flebat et Fortunata, flebat et Habinnas, tota denique familia, tanquam in funus rogata, lamentatione triclinium implevit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 72:2)
Nam vinum quidem in vinarium iussit infundi et Putate vos ait ad parentalia mea invitatos esse.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 78:6)
Itaque primum implevi lactentibus papillis manus, mox basio inhaesi, deinde in unum omnia vota coniunxi.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 86:7)
Ego laudes tuas carminibus implebo.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 94:5)
Ego ne suspicioni relinquerem locum, lectulum vestimentis implevi uniusque hominis vestigium ad corporis mei mensuram figuravi.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 97:7)
age, numquid et labra possumus tumore taeterrimo implere Numquid et crines calamistro convertere?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 102:36)
Implevit Eumolpus frontes utriusque ingentibus litteris et notum fugitivorum epigramma per totam faciem liberali manu duxit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 103:8)
Audacius tamen ille tragoediam implebat, quia sciebat se illam habere novaculam, qua iam sibi cervicem praeciderat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 108:13)
Ceterum Tryphaena in gremio Gitonis posita modo implebat osculis pectus, interdum concinnabat spoliatum crinibus vultum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 113:5)
Ite nunc mortales, et magnis cogitationibus pectora implete.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 115:16)
Nec contentus maledictis tollebat subinde altius pedem et strepitu obsceno simul atque odore viam implebat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 117:25)

SEARCH

MENU NAVIGATION