라틴어 문장 검색

iuvare enim in utroque dicitur, ex eoque iucundum, modo intellegas inter illum, qui dicat:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 18:3)
tute introspice in mentem tuam ipse eamque omni cogitatione pertractans percontare ipse te perpetuisne malis voluptatibus perfruens in ea, quam saepe usurpabas, tranquillitate degere omnem aetatem sine dolore, adsumpto etiam illo, quod vos quidem adiungere soletis, sed fieri non potest, sine doloris metu, an, cum de omnibus gentibus optime mererere, cum opem indigentibus salutemque ferres, vel Herculis perpeti aerumnas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 152:3)
Sed cum sapientiam totius hominis custodem et procuratricem esse vellent, quae esset naturae comes et adiutrix, hoc sapientiae munus esse dicebant, ut, eum tueretur, qui constaret ex animo et corpore, in utroque iuvaret eum ac contineret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 24:1)
vides igitur te aut ea sumere, quae non concedantur, aut ea, quae etiam concessa te nihil iuvent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 71:1)
collatio igitur ista te nihil iuvat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 102:10)
quare, quotienscumque dicetur male quis de se mereri sibique esse inimicus atque hostis, vitam denique fugere, intellegatur aliquam subesse eius modi causam, ut ex eo ipso intellegi possit sibi quemque esse carum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 39:5)
sin autem dei neque possunt nos iuvare nec volunt nec omnino curant nec quid agamus animadvertunt nec est quod ab is ad hominum vitam permanare possit, quid est quod ullos deis inmortalibus cultus honores preces adhibeamus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 3:4)
at primum causa non fuit cur de inprobis bene mereretur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 23:5)
quid enim mereas, ut Epicureus esse desinas?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 67:1)
sed Iunonem a iuvando credo nominatam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 66:3)
multosque praeterea et nostra civitas et Graecia tulit singulares viros, quorum neminem nisi iuvante deo talem fuisse credendum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 165:3)
quid igitur iuvat aut quid adfert ad cavendum scire aliquid futurum, cum id certe futurum sit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 14:5)
Tum autem aut anquirunt aut consultant, ad vitae commoditatem iucunditatemque, ad facultates rerum atque copias, ad opes, ad potentiam, quibus et se possint iuvare et suos, conducat id necne, de quo deliberant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 12:4)
Eos autem, quorum vita perspecta in rebus honestis atque magnis est, bene de re publica sentientes ac bene meritos aut merentes sic ut aliquo honore aut imperio affectos observare et colere debemus, tribuere etiam multum senectuti, cedere iis, qui magistratum habebunt, habere dilectum civis et peregrini in ipsoque peregrino, privatimne an publice venerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 191:1)
Nam in iure cavere [, consilio iuvare,] atque hoc scientiae genere prodesse quam plurimis vehementer et ad opes augendas pertinet et ad gratiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 87:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION