라틴어 문장 검색

milites erant Romani a Claudio praetore missi ad obtinendam urbem praesidio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 13:1)
sin autem te classem obtinente, ea etiam velut pacato mari quibus non erat opus Hannibali tuta atque integra ab domo venerunt, si ora Italiae infestior hoc anno quam Africae fuit, quid dicere potes cur te potissimum ducem Hannibali hosti opponamus?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 108:2)
et praetores prioris anni pro praetoribus, Q. Mucius obtineret Sardiniam, M. Valerius ad Brundisium orae maritimae, intentus adversus omnes motus 5 Philippi Macedonum regis, praeesset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 130:1)
binas consules sibi sumere, binis Galliam Siciliamque ac Sardiniam obtineri;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 141:2)
et ceteri in suas quisque provincias profecti, et quibus prorogatum imperium erat easdem quas priori anno regiones obtinuerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 157:1)
cum ceteri ex coniuratis ad exercitum obtinendum remansissent, Theodotus et Sosis regiis equis quanto maximo cursu poterant, ut ignaros omnium regios opprimerent, Syracusas contendunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 268:1)
ceteros item ex reliquiis cladis eius, quos tribunos habuimus, honores petere et gerere et provincias obtinere audivimus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 76:1)
id quo facilius obtineatur, collegam quoque et exercitum eius se acciturum totumque eo versuros bellum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 203:1)
legionibus stativisque ad obtinendas res in Lucanis aliquem praeficeret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 235:3)
omnia Romanis ibi obtineri armis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 440:3)
profectus ab Tarracone et civitates sociorum et hiberna exercitus adiit, conlaudavitque milites quod duabus tantis deinceps cladibus icti provinciam obtinuissent, nec fructum secundarum rerum sentire hostis passi omni cis Hiberum agro eos arcuissent, sociosque cum fide tutati essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 279:1)
moderati animi gloriam eo die adeptus consul senatum dimisit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 377:1)
decrevere patres ut alteri consulum Italia bellumque cum Hannibale provincia esset, alter classem cui T. Otacilius praefuisset Siciliamque provinciam cum L. Cincio praetore obtineret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 401:3)
L. Cincio praetori ad obtinendam Siciliam Cannenses milites dati, duarum instar legionum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 409:1)
quo modo autem sine classibus aut Siciliam obtineri aut Italia Philippum arceri posse aut tuta Italiae litora esse?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 496:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION