라틴어 문장 검색

et modo citato agmine ex conspectu abibat, modo repente in aliquo flexu viae, si excipere degressum in aequum posset, occultus subsistebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 141:1)
deinde ut humana apparuit fraus, tum vero insidias rati esse cum maiore tumultu concitant se in fugam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 203:1)
ceterum et insidias esse ratus et ab nocturno utique abhorrens certamine suos munimentis tenuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 206:2)
dimissus cum se nocte iturum, ut custodias falleret, constituisset, ad compositam cum horam excitatis custodibus puerorum profectus, veluti ignarus in praeparatas sua fraude insidias ducit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 267:1)
accesserant duae res ad augendam invidiam dictatoris, una fraude ac dolo Hannibalis, quod, cum a perfugis ei monstratus ager dictatoris esset, omnibus circa solo aequatis ab uno eo ferrum ignemque et vim omnem hostilem abstineri iussit, ut occulti alicuius pacti ea merces videri posset, altera ipsius facto, primo forsitan dubio, quia non exspectata in eo senatus auctoritas est, ad extremum haud ambigue in maximam laudem verso.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 276:1)
Hannibalem insidiarum quoque aliquid timentem recepisse suos, Romanum insecutum adiuvante Samnite duo castella eo die expugnasse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 296:1)
ager omnis medius erat prima specie inutilis insidiatori, quia non modo silvestre quicquam, sed ne vepribus quidem vestitum habebat, re ipsa natus tegendis insidiis, eo magis quod in nuda valle nulla talis fraus timeri poterat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 343:1)
itaque in insidias temere inlati, cum a frequentibus palantes, ab locorum gnaris ignari, circumvenirentur, cum multa caede ac foeda fuga retro ad naves compulsi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 380:1)
ceterum victoribus effuse sequentibus metu insidiarum obstitit Paulus consul, cuius eo die - nam alternis imperitabant - imperium erat, Varrone indignante ac vociferante emissum hostem e manibus debellarique, ni cessatum foret, potuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 502:2)
itaque locum et tempus insidiis aptum se habere ratus nocte proxima nihil praeter arma ferente secum milite castra plena omnis fortunae publicae privataeque relinquit transque proximos montes laeva pedites instructos condit, dextra equites, impedimenta per convallem mediam traducit,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 506:1)
qui ubi adequitavit portis, subsistere extra munimenta ceteris iussis ipse cum duobus equitibus vallum intravit speculatusque omnia cum cura renuntiat insidias profecto esse:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 515:1)
nam forte ita evenit ut, cum referri signa in castra iubenti consuli milites non parerent, servi duo, Formiani unus alter Sidicini equitis, qui Servilio atque Atilio consulibus inter pabulatores excepti a Numidis fuerant, profugerent eo die ad dominos deductique ad consules nuntiant omnem exercitum Hannibalis trans proximos montes sedere in insidiis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 520:2)
profectus est nocte ignibus similiter factis tabernaculisque paucis in speciem relictis, ut insidiarum par priori metus contineret Romanos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 529:1)
quingenti ferme Numidae, praeter solita arma telaque gladios occultos sub loricis habentes, specie transfugarum cum ab suis parmas post terga habentes adequitassent, repente ex equis desiliunt parmisque et iaculis ante pedes hostium proiectis in mediam aciem accepti ductique ad ultimos considere ab tergo iubentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 575:1)
C. Flaminius consul, homo temerarius, contra auspicia profectus, signis militaribus effossis, quae tolli non poterant, et ab equo quem conscenderat per caput devolutus, insidiis ab Hannibale circumventus ad Thrasymennum lacum cum exercitu caesus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII Periocha3)

SEARCH

MENU NAVIGATION