라틴어 문장 검색

secunda classis intra centum usque ad quinque et septuaginta milium censum instituta, et ex iis, senioribus iunioribusque, viginti conscriptae centuriae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 439:1)
nec mirari oportet hunc ordinem, qui nunc est post expletas quinque et triginta tribus duplicato earum numero centuriis iuniorum seniorumque, ad institutam ab Ser.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 447:1)
immo eo impensius, quia de agro plebis adversa patrum voluntate senserat agi, criminandi Servi apud patres crescendique in curia sibi occasionem datam ratus est, et ipse iuvenis ardentis animi et domi uxore Tullia inquietum animum stimulante.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 465:2)
pluribus tamen auctoribus filium ediderim - fratrem habuerat Arruntem Tarquinium, mitis ingenii iuvenem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 467:2)
his aliisque increpando iuvenem instigat, nec ipsa potest, si, cum Tanaquil peregrina mulier tantum moliri potuisset animo ut duo continua regna viro ac deinceps genero dedisset, ipsa regio semine orta nullum momentum in dando adimendoque regno faceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 479:1)
ita renovatum foedus indictumque iunioribus Latinorum ut ex foedere die certa ad lucum Ferentinae armati frequentes adessent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 531:1)
comes iis additus L. Iunius Brutus Tarquinia sorore regis natus, iuvenis longe alius ingenii, quam cuius simulationem induerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 573:2)
regii quidem iuvenes interdum otium conviviis comisationibusque inter se terebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 585:1)
victor maritus comiter invitat regios iuvenes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 590:2)
ipse iunioribus, qui ultro nomina dabant, lectis armatisque ad concitandum inde adversus regem exercitum Ardeam in castra est profectus:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 617:1)
quam cum velut alienato ab sensu torreret animo, prope attonitus miraculo rex cum ab sede sua prosiluisset amoverique ab altaribus iuvenem iussisset, tu vero abi, inquit, in te magis quam in me hostilia ausus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 134:1)
referentibus iam pedem ab ea parte Romanis M. Valerius Publicolae frater conspicatus ferocem iuvenem Tarquinium ostentantem se in prima exsulum acie, domestica etiam gloria accensus, ut cuius familiae decus eiecti reges erant, eiusdem interfecti forent, subdit calcaria equo et Tarquinium infesto spiculo petit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 210:1)
citant nominatim iuniores.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 298:2)
hoc anno - quoscumque consules habuit - rei ad populum Furius et Manlius circumeunt sordidati non plebem magis quam iuniores patrum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 595:3)
Caeso erat Quinctius, ferox iuvenis, qua nobilitate gentis qua corporis magnitudine et viribus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 129:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION