라틴어 문장 검색

quibus sane et ea, quae de iudicialibus causis iam dicta sunt, serviunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 4:2)
vento rubet aurea Phoebe et cornix plena pluviam vocat improba voce, si causas ex qualitate caeli trahunt, sane ita appellentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 92:2)
nam enthymema (quod nos commentum sane aut commentationem interpretemur, quia aliter non possumus, Graeco melius usuri) unum intellectum habet, quo omnia mente concepta significat (sed nunc non de eo loquimur);
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 95:3)
nam et illud apud Euripidem frigidum sane, quod nomen Polynicis, ut argumentum morum, frater incessit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 124:3)
hoc genus argumentorum sane dicamus ex , quia περίστασιν dicere aliter non possumus, vel ex iis quae cuiusque causae propria sunt:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 198:1)
probationes enim efficiant sane ut causam nostram meliorem esse iudices putent, adfectus praestant ut etiam velint;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 79:3)
nec videri potest noluisse Demosthenes, cuius pauca admodum dicta nec sane ceteris eius virtutibus respondentia palam ostendunt, non displicuisse illi iocos, sed non contigisse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 111:2)
porro natura non tantum in hoc valet, ut acutior quis atque habilior sit ad inveniendum (nam id sane doctrina possit augeri), sed inest proprius quibusdam decor in habitu ac vultu, ut eadem illa minus alio dicente urbana esse videantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 121:1)
alterum est, in quo alia integro verbo significatio est, alia diviso, ut ingenua et et corvinum, ineptae sane cavillationis, ex qua tamen Graeci controversias ducunt:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 252:1)
quare poetis quidem permittamus sane eiusmodi exempla:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 136:2)
Quidquid enim significari brevius potest et cum ornatu latius ostenditur, περίφρασισ est, cui nomen Latine datum est non sane aptum orationis virtuti circumlocutio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 280:1)
verum id ipsum anguste Zoilus terminavit, qui id solum putaverit schema, quo aliud simulatur dici quam dicitur, quod sane vulgo quoque sic accipi scio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 15:1)
idque sane frequentissime faciendum est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 139:3)
προσαπόδοσιν dicit, quae, ut maxime, servetur sane in pluribus propositis, quia aut singulis statim ratio subiiciatur, ut est apud C. Antonium, sed neque accusatorem eum metuo, quod sum innocens;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 248:1)
idque ego sane, quoniam ad praesentem materiam nihil pertinet, iniudicatum relinquo.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 68:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION