라틴어 문장 검색

pro consule illum Hispaniam provinciam, non consulem aut praetorem obtinuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 210:1)
per eos dies et Athenagoras regius praefectus Dardanos recipientes se in fines adeptus postremum agmen turbavit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 491:1)
eodem anno C. Cornelius Cethegus, qui proconsul Hispaniam obtinebat, magnum hostium exercitum in agro Sedetano fudit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 570:1)
nam C. Cornelius Cethegus absens creatus erat, cum Hispaniam obtineret provinciam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 582:2)
iis obtineri circa Ariminum provinciam satis esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 6:2)
Siciliam M. Marcellus, Sardiniam M. Porcius Cato obtinebat, sanctus et innocens, asperior tamen in faenore coercendo habitus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 354:1)
interim animi eorum qui Stratoniceam praesidio obtinebant confirmati sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 237:1)
M. Helvius eam provinciam obtinebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 272:1)
decem legati more maiorum, quorum ex consilio T. Quinctius imperator leges pacis Philippo daret, decreti, adiectumque ut in eo numero legatorum P. Sulpicius et P. Villius essent, qui consules provinciam Macedoniam obtinuissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 303:1)
et forsitan obtinuisset consul, ni Q. Marcius Ralla et C. Atinius Labeo tribuni plebis se intercessuros dixissent, ni prius ipsi ad plebem tulissent vellent iuberentne cum rege Philippo pacem esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 312:1)
et T. Quinctius Flamininus provinciam eodem exercitu obtinere iussus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 317:1)
Cornelius Blasio, qui ante C. Sempronium Tuditanum citeriorem Hispaniam obtinuerat, ovans ex senatus consulto urbem est ingressus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 329:2)
quos non adepti, Pado repente navibus traiecto Laevos Libuosque cum pervastassent, redeuntes inde per Ligurum extremos fines cum agresti praeda in agmen incidunt Romanum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 460:1)
iis Galliam obtineri provinciam satis esse fractis proximo anno Insubrum Boiorumque animis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 523:2)
nunc cum duo praetores, cum consul, cum tres exercitus Romani Hispaniam obtineant, Carthaginiensium decem iam prope annis nemo in his provinciis sit, imperium nobis citra Hiberum amissum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 159:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION