라틴어 문장 검색

Nam et ex disciplina haruspicum et ex praecepto pontificum verbum hoc sollemne sacrificantibus est, sicut Veranius ex primo libro Pictoris ita dissertationem huius verbi executus est:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, II. 3:2)
Inde Varro Divinarum libro quinto dicit aras primum asas dictas, quod esset necessarium a sacrificantibus eas teneri:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, II. 8:1)
Nam primo pontificii iuris libro apud Pictorem verbum hoc positum est, vitulari, de cuius verbi significatu Titius ita retulit:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, II. 11:1)
Varro etiam in libro quinto decimo Rerum divinarum ita refert, quod pontifex in sacris quibusdam vitulari soleat, quod Graeci παιανίζειν vocant.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, II. 11:3)
Et, ut huic vocabulo diutius immoremur, Hyllus libro quem de dis conposuit ait Vitulam vocari deam quae laetitiae praeest.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, II. 13:1)
Sacrum est, ut Trebatius libro primo de religionibus refert, quicquid est quod deorum habetur.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, III. 2:1)
Sanctum est, ut idem Trebatius libro decimo Religionum refert, interdum idem quod sacrum idemque quod religiosum, interdum aliud, hoc est nec sacrum nec religiosum, est.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, III. 5:1)
Varro libro octavo Rerum divinarum:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IV. 2:1)
Nigidius enim de dis libro nono decimo requirit, num di Penates sint Troianorum Apollo et Neptunus, qui muros eis fecisse dicuntur, et num eos in Italiam Aeneas advexerit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IV. 6:2)
Qui sint autem di Penates, in libro quidem memorato Varro non exprimit:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IV. 7:2)
Addidit Hyginus in libro quem de dis Penatibus scripsit vocari eos θεοὺς πατρῷους.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IV. 13:1)
Cum enim Trebatius libro primo de Religionibus doceat hostiarum genera esse duo, unum in quo voluntas dei per exta disquiritur, alterum in quo sola anima deo sacratur, unde etiam haruspices animales has hostias vocant;
(Macrobii Saturnalia, Liber III, V. 1:2)
sed et in Georgicorum libro primo:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, V. 7:6)
Sed verum huius contumacissimi nominis causam in primo libro Originum Catonis diligens lector inveniet.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, V. 10:1)
Constat enim, sicut Cloatius Verus Ordinatorum libro secundo docet, esse Deli aram apud quem hostia non caeditur, sed tantum sollemni deum prece venerantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VI. 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION