라틴어 문장 검색

equites omnes ob insignem multis locis opera corniculis armillisque argenteis donat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 638:1)
triumphavit in magistratu, insigni, ut illorum temporum habitus erat, triumpho.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 660:2)
pedites equitesque insignes donis transiere ac transvecti sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 661:1)
Hispanis populis sicut lugubre ita insigne documentum Sagunti ruinae erunt, ne quis fidei Romanae aut societati confidat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 190:2)
res per summam contentionem acta invidiam apud nobilitatem suasori legis Flaminio, favorem apud plebem alterumque inde consulatum peperit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 674:1)
insignemque armis et hostes summa vi petebant et tuebantur cives, Insuber eques - Ducario nomen erat - facie quoque noscitans consulem, en inquit hic est, popularibus suis, qui legiones nostras cecidit agrosque et urbem est depopulatus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 69:1)
feminarum praecipue et gaudia insignia erant et luctus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 91:2)
res inde gestas gloriamque insignem ducis et augentes titulum imaginis posteros, ut, qui pro dictatore creatus erat fuisse dictator crederetur facile obtinuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 387:1)
tum experta nobilitas parum fuisse virium in competitoribus eius L. Aemilium Paulum, qui cum M. Livio consul fuerat, ex damnatione collegae, ex qua prope ambustus evaserat, infestum plebei, diu ac multum recusantem ad petitionem compellit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 426:1)
haec est pugna Cannensis, Alliensi cladi nobilitate par, ceterum uti eis quae post pugnam accidere levior, quia ab hoste est cessatum, sic strage exercitus gravior foediorque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 600:1)
deversatus est apud Ninnios Celeres, Sthenium Pacuviumque, inclitos nobilitate ac divitiis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 86:1)
huic tum pater iuveni Hannibalem magis quam purgando placavit, victusque patris precibus lacrimisque etiam ad cenam eum cum patre vocari iussit, cui convivio neminem Campanum praeterquam hospites Vibelliumque Tauream, insignem bello virum, adhibiturus erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 89:1)
adiecit deinde verbis, quo maioris cladis indicium esset, neminem nisi equitem, atque eorum ipsorum primores, id gerere insigne.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 140:2)
ac miracula aliqua adfingunt, ut plerumque tam insignibus locis:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 34:1)
nam qui per tot annos Hieronem filiumque eius Gelonem nec vestis habitu nec alio ullo insigni differentes a ceteris civibus vidissent, ei conspexere purpuram ac diadema ac satellites armatos, quadrigisque etiam alborum equorum interdum ex regia procedentem more Dionysi tyranni.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 58:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION