라틴어 문장 검색

Ab hac voce equum cinaedus mutavit transituque ad comitem meum facto clunibus eum basiisque distrivit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 24:8)
Et cocum quidem potentiae admonitum in culinam obsonium duxit, Trimalchio autem mihi ad nos vultu respexit et Vinum inquit si non placet, mutabo;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 48:1)
Et sane iam lucernae mihi plures videbantur ardere totumque triclinium esse mutatum, cum Trimalchio tibi dico inquit Plocame, nihil narras?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 64:2)
Proxima nocte cum idem liceret, mutavi optionem et 'si hunc' inquam 'tractavero improba manu, et ille non senserit, gallos gallinaceos pugnacissimos duos donabo patienti.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 86:1)
Haec Eumolpo dicente mutabam ego frequentissime vultum, iniuriis scilicet inimici mei hilaris, commodis tristis.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 92:20)
Mox palliolo suo laceratam mutavit vestem, amplexusque iam mitigatum osculis tanquam fomentis aggressus est et in tua inquit pater carissime, in tua sumus custodia.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 98:14)
Vestes quoque diutius vinctas ruga consumit, et chartae alligatae mutant figuram.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 102:24)
Hoc ergo remedio mutemus colores a capillis usque ad ungues.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 102:29)
Color arte compositus inquinat corpus, non mutat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 102:41)
Tam superstitiosa oratione Tryphaena mutata negat se interpellare supplicium, immo accedere etiam iustissimae ultioni.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 106:10)
Deinde ut aliquos viderunt, qui suas opes defenderent, mutaverunt crudelitatem in auxilium . . .
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 114:19)
Cum deinde diligentius exploraremus, qui homines inhabitarent nobile solum, quodve genus negotiationis praecipue probarent post attritas bellis frequentibus opes, O mi inquit hospites, si negotiatores estis, mutate propositum aliudque vitae praesidium quaerite.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 116:3)
Quare age, Fors, muta pacatum in proelia vultum Romanosque cie ac nostris da funera regnis.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 120:14)
Sentit terra deos mutataque sidera pondus quaesivere suum;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 124:8)
Taurorum flamma quiescit virgineis exstincta sacris, Phoebeia Circe carminibus magicis socios mutavit Vlixis, Proteus esse solet quicquid libet.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 134:26)

SEARCH

MENU NAVIGATION