라틴어 문장 검색

dictator consulibus in senatu et apud populum magnifice conlaudatis et suarum quoque rerum illis remisso honore dictatura se abdicavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 107:1)
id vero patribus indignum videri, etiam dictaturam iam in promiscuo esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 173:1)
sed et ipse constantia inceptum obtinuit et tribuni omni vi, ut reciperaturi ius consularibus comitiis amissum, adiuverunt, et cum ipsius viri maiestas nullius honoris fastigium non aequabat, tum per eundem qui ad dictaturam aperuisset viam censuram quoque in partem vocari plebes volebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 226:1)
nec tamen dictatura potentiorem eum consensum patrum consularibus comitiis fecit, quam censoriis fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 228:1)
redieratque res ad Camillum, cui unico consuli vel ob aliam dignationem haud subiciendam dictaturae vel ob omen faustum ad Gallicum tumultum cognominis dictatorem adrogari satis decorum visum est patribus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 259:3)
cuius damnatus voti cum victor Romam revertisset, dictatura se abdicavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 290:2)
eodem tenore duo insequentes consulatus gessi, eodem haec imperiosa dictatura geretur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 466:2)
dictatura popularis et orationibus in patres criminosis fuit, et quod tres leges secundissimas plebei, adversas nobilitati tulit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 180:1)
secutus est annus nulla re belli domive insignis, P. Plautio Proculo P. Cornelio Scapula consulibus, praeterquam quod Fregellas-Signinorum is ager, deinde Volscorum fuerat - colonia deducta et populo visceratio data a M. Flavio in funere matris.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 309:1)
fugienti exercitus tui, fugienti senatus iudicium, iudicem fero, qui certe unus plus quam tua dictatura potest polletque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 466:1)
optare ne potestas tribunicia, inviolata ipsa, violet intercessione sua Romanum imperium, neu populus in se potissimum dictatore vim et ius dictaturae exstinguat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 488:2)
et cum se dictatura abdicare vellet, iussu patrum, priusquam abdicaret, consules creavit C. Sulpicium Longum iterum Q. Aemilium Cerretanum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 521:2)
eodem anno de Tusculanis Flavia rogatione populi fuit iudicium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 528:1)
M. Flavius tribunus plebis tulit ad populum ut in Tusculanos animadverteretur, quod eorum ope ac consilio Veliterni Privernatesque populo Romano bellum fecissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 528:2)
id ambigitur, belline gerendi causa creatus sit, an ut esset qui ludis Romanis, quia L. Plautius praetor gravi morbo forte implicitus erat, signum mittendis quadrigis daret functusque eo haud sane memorandi imperii ministerio se dictatura abdicaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 568:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION