라틴어 문장 검색

interim de se dicere ridiculum et quod in alium si absentem diceretur urbanum non erat, quoniam ipsi palam exprobratur, movet risum:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 203:2)
Si rapuisset te, deinde in adulterio deprehensus adseruaretur in tormentum diutius pereundi, tu interim educta nuptias optasses, - datur enim optio et in absentem - uetares illum occidi a marito?
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Rapta raptoris aut mortem aut indotatas nuptias optet. Vna nocte quidam duas rapuit; altera mortem optat, altera nuptias. 5:13)
Exposita in eculeum saepius ad absentem uirum respexit quam ad praesentem tyrannum.
(세네카, Controversiae, book 2, Torta a tyranno uxor, numquid de tyrannicidio sciret, perseuerauit negare. postea maritus eius tyrannum occidit. illam sterilitatis nomine dimisit intra quinquennium non parientem. ingrati actio est. 2:10)
Sicine credibile esse parricidium in sorore creditis?
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Venefica torqueatur, donec conscios indicet. Quidam mortua uxore ex qua filium habebat duxit alteram uxorem et ex ea filiam sustulit. decessit adulescens; accusauit maritus nouercam uenefici. damnata cum torqueretur dixit consciam sibi filiam esse. petitur 3:4)
Inposita in eculeum saepius ad absentem uirum respexit quam ad praesentem tyrannum.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, Torta a tyranno pro marito.9)
0 socia thalami, sicine adventum viri et expetiti coniugis vultum excipis?
(세네카, 파이드라 12:21)
illa meos somno lapsos patefecit ocellos ore suo et dixit 'Sicine, lente, iaces?
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 156)
non hic Andromedae resonant pro matre catenae, nec tremis Ausonias, Phoebe fugate, dapes, nec cuiquam absentes arserunt in caput ignes exitium nato matre movente suo;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 2213)
iacet hic simul alite telo, absentem passus dextram;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 175)
"sed dum me nostri princeps modo Maximus orbis ignarum, absentem procerum per mille repulsas ad lituos post iura vocat voluitque sonoris praeconem mutare tubis, promptissimus istud arripui officium, vos quo legatus adirem."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 197)
nos quidem, prout valemus, absentes praesentesque vota facimus, preces supplicationesque geminamus, ut suspenso ictu iam iamque mucronis exserti pietas Augusta seminecem quamquam publicatis bonis vel exsilio numeretur, illo tamen, seu exspectat extrema quaeque seu sustinet, infelicius nihil est, si post tot notas inustas contumeliasque aliquid nunc amplius quam vivere timet, vale.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Vincentio suo salutem 13:1)
tales enim nugas in imo scrinii fundo muribus perforatas post annos circiter viginti profero in lucem, quales pari tempore absentans, cum domum rediit, Ulixes invenire potuisset.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Tonantio suo salutem. 6:2)
omnis in absentem belli manus ardet Achillem, nomen Achillis amant, et in Hectora solus Achilles poscitur, illum unum Teucris Priamoque loquuntur fatalem, quis enim Haemoniis sub vallibus alter creverit effossa reptans nive?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권190)
Crispine, mihi, cuneosque per omnes te meus absentem circumspectabit Achilles, sed venies melior - vatum non irrita currunt omina - . quique aquilas tibi nunc et castra recludit, idem omnes perferre gradus cingique superbis fascibus et patrias dabit insedisse curules.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, laudes Crispini Vetti Bolani filii66)
sic excitus ira ductor in absentem consumit proelia fratrem.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권43)

SEARCH

MENU NAVIGATION