라틴어 문장 검색

sed, quod fatendum est, in illa virtutum abundantia vitiis quoque aetas illa non caruit, e quibus nonnulla nostro seculo morum sobrietate correcta sunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIV. 2:4)
Et, quia mala videmus admixta bellariis, post nuces de malorum generibus disserendum est.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIX. 1:1)
Gravabar, inquit, vino cui aqua non fuisset admixta, id est mero.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVIII. 5:3)
calidum tamen in interioribus praedicant, cum non tale descendat, sed admixtum calidis concalescat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 3:3)
Tunc enim vinum natura frigidum admixtione sui frigus auxit veneni, nec in interioribus iam calescit, qui non liberum sed admixtum alii, immo in aliud versum, descendit in viscera.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 6:1)
Hinc fit ut et sani senes malis ebriorum laborent, tremore membrorum, linguae titubantia, abundantia loquendi, iracundiae concitatione:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 21:1)
Est et hoc in illis indicium caloris, abundantia sanguinis, cuius natura fervor est:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 4:1)
Si ergo senibus abundantia humoris capillos in canitiem tinguit;
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, X. 7:1)
inde senecta sicca est inopia naturalis humoris, humecta est abundantia vitiosi ex frigore procreati.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, X. 8:3)
sicut est multus in infantia, quae humida est abundantia non superflui sed naturalis humoris.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, X. 9:2)
Id quoque facere superflui humoris abundantiam ille respondit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, X. 13:1)
Nasci autem in eunuchis et in feminis ex pari frigore parem paene inportuni humoris abundantiam etiam hinc liquet, quod utrumque corpus saepe pinguescit:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, X. 14:1)
Id fieri sal admixtus corpori prohibet.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 5:1)
Si autem naturalis via potum in pulmonem traheret, cum *polenta bibuntur vel cum hauritur potus admixtus granis seu ex re aliqua densiore, quid his sumptis pulmo pateretur?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 10:1)
cui admixtus calor ipse lunaris putrefacit carnem cui diutule fuerit infusus.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 21:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION