라틴어 문장 검색

sed cum uideret suspecta re plerosque dilabi ad resumenda si qua uis fieret arma, profugit contionem confestimque urbem omnem petit, deflexa omni acerbitate in senatum, cui ad auertendos tantorum dedecorum rumores palam minabatur, querens inter cetera fraudatum se iusto triumpho, cum ipse paulo ante, ne quid de honoribus suis ageretur, etiam sub mortis poena denuntiasset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 48장 2:1)
Quorum uero studio teneretur, omnibus ad insaniam fauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 55장 1:1)
exegitque ingenti fastidio et acerbitate nummum asperum, argentum pustulatum, aurum ad obrussam, ut plerique omnem collationem palam recusarent, consensu flagitantes a delatoribus potius reuocanda praemia quaecumque cepissent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 44장 2:2)
"bonitatem tuam, rex, inimicorum meorum acerbitas."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 8장 22:4)
tum vero fremitus vanique insania coepti et tacitus pudor et rursus pallescere virgo.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 553:1)
7. Apuli quoque vel sui acerbitate vel finitimorum suorum contiguitate, qui Romani et Marchiani sunt, turpiter barbarizant:
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 104:1)
nam proprie garrulitati assuefacti nullo modo possunt ad vulgare aulicum sine quadam acerbitate venire.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 139:2)
Oppidani, acerbitatibus praesidiario de more vitam agendi, variisque contumeliis, quibus obnoxii fuerant, liberati solutique, Washingtonium liberatorem et servatorem consalutant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUARTUM.84)
Hic error tamen et leuis haec insania quantasuirtutes habeat, sic collige:
(호라티우스의 두번째 편지, 151)
ergo ubi prava stultitia, hic summa est insania;
(호라티우스의 풍자, 2권, 03장154)
Aut si certe libido non stimulat, quae tanta insania est in morem scortorum prostituere castitatem, ut augeantur divitiae, et propter rem vilem atque perituram pudicitia, quae et pretiosa et aeterna est, polluatur?
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 12:16)
Ne ad scribendum cito prosilias et levi ducaris insania.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 18:1)
minus est insania turpis, en habitum quo te leges ac iura ferentem vulneribus crudis populus modo victor, et illud montanum positis audiret vulgus aratris.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura II47)
Scipione Norbanoque consulibus tertius ille turbo civilis insaniae toto furore detonuit, quippe cum hinc octo legiones, quingentae cohortes starent in armis, inde ab Asia cum victore exercitu Sulla properaret.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE MARIANUM 18:1)
Senatores ingredientes curiam quae illa mulierum intemperies et quid sibi postulatio isthaec vellet mirabantur, et ut non parvae rei prodigium illam verecundi sexus inpudicam insaniam pavescebant.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 23:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION