라틴어 문장 검색

velandumque postea, nec detegendum, antequam sudor et calor domi conquierint.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 74:4)
tum extrinsecus admovendus per spongiam vapor aquae calidae, imponendumque ceratum ex cyprino aut irino factum, lanaque id comprehendendum, caputque velandum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, IX De dentium dolore. 1:3)
Si vero tonsillae sine exulceratione per inflammationem intumuerunt, caput velandum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, X De tonsillarum inflammatione. 1:1)
caputque super haec velandum, et sublimius habendum est:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XIV De uvae morbo. 1:5)
Praecipueque id ulcus multa calida aqua fovendum est, velandumque, neque frigori committendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XVIII De obscoenarum partium vitiis. 13:5)
Atque in eo casu velandum caput, ambulatione multa, frictione capitis, cibo non acri utendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XII De oris vitiis, quae manu, et ferro curantur. 6:3)
ipsa caput distinguit acu, substringit amictus;
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:182)
haec quoque velati lauro myrtoque canebant:
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:190)
humani qualis simulator simius oris, quem puer adridens pretioso stamine Serum velavit nudasque nates ac terga reliquit, ludibrium mensis;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:182)
erecto pectore dives ambulat et claro sese deformat amictu.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:183)
spado Romuleo succinctus amictu sedit in Augustis laribus.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:39)
nuper ab Oceano Gallorum exercitus ingens illis ante vagus tandem regionibus haesit gaesaque deposuit, Graio iam mitis amictu, pro Rheno poturus Halyn.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:155)
Frigida ter decies nudatum frondibus Haemum tendit hiems vestire gelu totiensque solutis ver nivibus viridem monti reparavit amictum, ex quo iam patrios gens haec oblita Triones atque Histrum transvecta semel vestigia fixit Threicio funesta solo.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:50)
raptos contentus in armis delibasse cibos madidoque oneratus amictu algentem pulsabat equum.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:132)
Urbs in conspectu montana cacumina velat tranquillo praetenta mari.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Descriptio portus Smyrnensis1)

SEARCH

MENU NAVIGATION