라틴어 문장 검색

Conuenimus autem die XXoIIIIo mensis Septembris, indictione prima, in loco, qui dicitur Herutford;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. V. 1:6)
Namque diem nonamdecimam September habebat, Cum carnis claustra spiritus egreditur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. VIII. 1:7)
et sedit in sede sua pridie Kalendarum Septembrium dominica;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. VIII. 1:13)
plebes ad id indignatione exarsit, quod auspicari, tamquam invisi dis immortalibus, negarentur posse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 64:1)
lex vetusta est, priscis litteris verbisque scripta, ut qui praetor maximus sit idibus Septembribus clavum pangat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 28:1)
rem mali exempli esse imperatores legi ab exercitibus et sollemne auspicandorum comitiorum in castra et provincias, procul ab legibus magistratibusque, ad militarem temeritatem transferri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 17:1)
Fabio auspicanti, priusquam egrederetur ab Tarento, aves semel atque iterum non addixerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 263:1)
auspicantem immolantemque et vota nuncupantem sacrificuli vatis modo in acie vidisse, cum ipse corpus suum pro eo telis hostium obiceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 570:2)
nocte quam pridie nonas Septembres insecuta est dies, edita hora luna cum defecisset, Romanis militibus Galli sapientia prope divina videri;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 478:1)
nam magistratus, quando uno die eis auspicandum est et id super quo auspicaverunt agendum, post mediam noctem auspicantur et post meridiem sole magno agunt, auspicatique esse et egisse eodem die dicuntur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, II 11:2)
Nam magistratus, quando uno die eis et auspicandum est et id agendum super quo processit auspicium, post mediam noctem auspicantur et post exortum solem agunt, auspicatique et egisse eodem die dicuntur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, III. 7:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION