라틴어 문장 검색

Is unus leo corporis impetu et vastitudine terrificoque fremitu et sonoro, toris comisque cervicum fluctuantibus, animos oculosque omnium in sese converterat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIV 10:1)
quosdam etiam esse nullis cervicibus, oculos in humeris habentes.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, IV 10:3)
Postridie, cum res agi denuo coepta esset, Demosthenen, lana multa collum cervicesque circumvolutum, ad populum prodisse et dixisse se synanchen pati, eo contra Milesios loqui non quire.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, IX 2:6)
incertam excussit cervice securim.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXI 7:3)
?et suspendebant infantes a cervicibus eorum ?et domos eorum et eos, qui circumciderant illos.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장61)
Et Nicanor quidem cum summa superbia cervicem erigens cogitaverat commune trophaeum statuere de iis, qui cum Iuda erant.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 15장6)
Servi sunt in crucem sublati, militi cervices abscisae.
(카이사르, 히스파니아 전기 20:8)
Ergo si nimium alicui fatigato paene febris est, huic abunde est loco tepido demittere se inguinibus tenus in aquam calidam, cui paulum olei sit adiectum, deinde totum quidem corpus, maxime tamen eas partes, quae in aqua fuerunt, leviter perfricare ex oleo, cui vinum et paulum contriti salis sit adiectum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장20)
sed cum ceteras partes adtingi nolit, demittere id, ne ad cervices aqua descendat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 4장16)
si corpus dormientis circa partes aliquas contra consuetudinem insudat, maximeque si circa pectus, aut cervices, aut crura vel genua vel coxas.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 2장9)
ubi frigidus sudor inter febres non acutas circa caput tantum aut cervices oritur, aut ubi febre non quiescente corpus insudat, aut ubi corpus modo frigidum modo calidum est et color alius ex alio fit, aut ubi, quod inter febres aliqua parte abscessit, ad sanitatem non pervenit, aut ubi aeger pro spatio parum emacrescit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 5장5)
cuive in eodem febris corporisque habitu cervix convertitur sic, ut devorare aeque nihil possit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 6장21)
Si mulieri inguen et febricula orta est, neque causa apparet, ulcus in vulva est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장27)
nonnumquam, si digitum admoverunt, ubi vesicae cervicem is urguet, calculum sentiunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장43)
Igitur si semel tantum accessit, deinde desiit, eaque vel ex inguine vel ex lassitudine vel ex aestu aliave re simili fuit, sic ut interior nulla causa metum fecerit, postero die, cum tempus accessionis ita transiit, ut nihil moverit, cibus dari potest.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 5장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION