라틴어 문장 검색

propter quae usque eo euiluit, ut passim ac propalam contemptui esset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 15장 3:2)
histrionem et philosophum Nero nihil amplius quam urbe Italiaque summouit, uel contemptu omnis infamiae uel ne fatendo dolorem irritaret ingenia.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 39장 3:3)
nisi quod Galba prae se tulit nullos minus metuendos quam qui de solo uictu cogitarent, ac posse prouincialibus copiis profundam gulam eius expleri, ut cuiuis euidens sit contemptu magis quam gratia electum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 7장 1:3)
quosdam et de plebe ob id ipsum, quod Venetae factioni clare male dixerant, interemit contemptu sui et noua spe id ausos opinatus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 14장 3:3)
Quos omnis instinctu purpuratorum barbara feritate saevientium praecisis adustisque manibus circumduci, ut copias suas noscerent, satisque omnibus spectatis nuntiare, quae vidissent, regi suo iussit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 8장 16:1)
Quod ubi contemptu sui pergere vident, tum vero ingentis magnitudinis saxa per montium prona devolvunt, quae incussa saepius subiacentibus petris maiore vi incidebant nec singulos modo, sed agmina proterebant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 3장 20:1)
Inde per colloquia captivorum paulatim feritate mitigata tradidere se regi.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 6장 17:1)
Ille nec regem ludibrio nec se contemptu dignum esse respondit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 5장 23:6)
Vere matrem viperea feritate dilaniare contendit, dum contra Romam cornua rebellionis exacuit, que ad ymaginem suam atque similitudinem fecit illam. 26.
(단테 알리기에리, Epistolae 56:8)
- Gallorum agilitatem, Indorumque feritatem, superavit virtute.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SECUNDUM.16)
Numinis afflatu fulti, omnia pericula peregrina in terra adibant, malumque Jovem, Indorumque feritatem, famem, calorem, frigus, ultro perpessi.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT TERTIUM.10)
Sed ubi honor non est, ibi contemptus est;
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 7:11)
Bessorum feritas et pellitorum turba populorum, qui mortuorum quondam inferiis homines immolabant, stridorem suum in dulce crucis fregerunt melos et totius mundi una vox Christus est.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 4:13)
Non, ut in plerisque accidere solet, adsiduitas familiaritatem, familiaritas contemptum illius fecerat, sed ita eum colebat, quasi parentem, ita admirabatur, quasi cotidie novum cerneret.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 10:11)
nam scelus, a Pyrra quamquam omnia syrmata volvas, nullus aput tragicos populus facit, accipe, nostro dira quod exemplum feritas produxerit aevo.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XV13)

SEARCH

MENU NAVIGATION