라틴어 문장 검색

Si nescit, quaenam beata sors esse potest ignorantiae caecitate?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 3:10)
Inscitiane bonorum — Sed quid eneruatius ignorantiae caecitate?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, III 2:25)
neque vos conturbent domus altis edificiis:
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM99)
qui conturbat orbem terre de sua perfidia:
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM126)
e plebe Alexandrina quidam oculorum tabe notus genua eius advolvitur, remedium caecitatis exposcens gemitu, monitu Serapidis dei, quem dedita superstitionibus gens ante alios colit;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 81장2)
postremo aestimari a medicis iubet an talis caecitas ac debilitas ope humana superabiles forent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 81장7)
annum a Diuo Iulio ordinatum, sed postea neglegentia conturbatum atque confusum, rursus ad pristinam rationem redegit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 31장 2:1)
Iuvenis erat primo aetatis flore pubescens, quem inter equites tormentis Philotae conturbatos alienus terror abstulerat:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 2장 5:1)
da mi basia mille, deinde centum, dein mille altera, dein secunda centum, deinde usque altera mille, deinde centum, dein, cum milia multa fecerimus, conturbabimus illa, ne sciamus, aut ne quis malus invidere possit, cum tantum sciat esse basiorum.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 54)
"Quid facitis plorantes et conturbantes cor meum?"
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 3:20)
"Quare tristis es, anima mea, et quare conturbas me?"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 6:16)
Redolebat aliquid neglegentiae et divitiarum fasciis conligata in saeculi iacebat sepulchro, sed confremuit Iesus et conturbatus in spiritu clamavit dicens:
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 2:3)
sic Pedo conturbat, Matho deficit, exitus hic est Tongilii, magno cum rhinocerote lavari qui solet et vexat lutulenta balnea turba, perque forum iuvenes longo premit assere Maedos empturus pueros argentum murrina villas;
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII58)
[et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum et pariter mentem sanari corpus inani] denique cor, hominem cum vini vis penetravit acris et in venas discessit diditus ardor, consequitur gravitas membrorum, praepediuntur crura vacillanti, tardescit lingua, madet mens, nant oculi, clamor singultus iurgia gliscunt, et iam cetera de genere hoc quae cumque secuntur, cur ea sunt, nisi quod vehemens violentia vini conturbare animam consuevit corpore in ipso?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 12:14)
at quae cumque queunt conturbari inque pediri, significant, paulo si durior insinuarit causa, fore ut pereant aevo privata futuro.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 12:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION