라틴어 문장 검색

II. Omnium autem bonorum quasi fundamentum fidem sanctae Trinitatis ponimus, ut ab ipsa divinae naturae cognitione omnium bonorum ducatur exordium.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 6:1)
Cum inter omnes artes praecipue dialecticam et arithmeticam sacrae paginae necessarias esse profitentur, illam quidem ad dissolvendas quaestiones, hanc ad allegoriarum mysteria discutienda, quae frequenter in naturis numerorum investigamus, tanto amplius dialecticam extulit, quanto amplius eam necessariam assignavit, ad omnes videlicet quaestionum dubitationes terminandas;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 7:6)
Unde et Lucifer ille qui mane oriebatur, tanto ad superbiendum pronior exstitit, quanto caeteris Angelicis spiritibus per sapientiae vel scientiae claritatem superior fuit, nec tamen ideo sapientiam ejus vel scientiam de naturis rerum cognoscendis quam a Deo acceperat, malam dici convenit, sed ille superbiendo illa male usus sit. Sic et cum quilibet de philosophia sua vel doctrina superbit, non ipsam scientiam culpare debemus propter adjunctum vitium, sed unumquodque secundum seipsum pensari convenit, ne forte indiscrete agentes, propheticam illam maledictionem incurramus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 12:17)
Distinguitur itaque fides talis a fide Abrahae, qui contra spem in spem credidit, nec naturae possibilitatem, sed promittentis attendit veritatem.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 17:11)
Maxime vero id profitentur, cum ea praedicantur quae ad divinitatis naturam, et ad sanctae Trinitatis pertinent discretionem, quae penitus in hac vita non posse intelligi asseverant, sed hoc ipsum intelligi vitam dicunt aeternam, juxta illud Veritatis:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 18:2)
proprie quoque de invisibilibus intellectus dicitur, secundum quod quidem intellectuales et visibiles naturae distinguuntur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 18:13)
In ipsa quidem divinitatis natura, ac divinarum personarum distinctione, ita praesumptuosus assertor invenitur, ut quia Deus Pater generavit Filium, profiteatur Deum genuisse seipsum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 26:2)
Qui putat ejus potentiae Deum ut seipsum ipse genuerit, eo plus errat, quod non solum ita Deus non est, sed nec spiritualis creatura nec corporalis, nulla enim res est omnino quae se ipsam gignat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 26:4)
VII. Alter quoque totidem erroribus involutus, tres in Deo proprietates, secundum quas tres distinguntur personae, tres essentias diversas ab ipsis personis, et ab ipsa divinitatis natura constituit, ut scilicet paternitas Dei, vel filiatio sive processio, res quaedam sint tam ab ipsis personis, quam ab ipso Deo diversae, qui etiam Dominum Jesum in corpore, more aliorum hominum crevisse denegat, et ejus longitudinis corpus in utero matris, vel in cunis exstitisse, cujus postmodum fuit in cruce.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 27:1)
Videtur posse dici, ut tres homines una natura, sed plus sunt tres homines quam unus, sed non est major essentia, Pater et filius quam solus Pater aut solus Filius. Item:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 30:6)
Trinitas unius ejusdemque naturae atque substantiae non minor in singulis quam in omnibus, nec major in omnibus quam in singulis, sed in solo Patre, vel in solo Filio tanta est, quanta est in Patre et in Filio simul, et tanta in Spiritu sancto, quanta in Patre et Filio.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 30:10)
Omne, inquit Plato, quod junctum est natura, dissolubile est. Et beatus Hilarius in psalmum CXXIX:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 31:5)
Formam itaque Boetius loco hoc appellavit divinam substantiam secundum hoc quod nullarum formarum fundamentum est. Sanctus quoque Augustinus divinae naturae sinceritatem astruens, lib. XI De civitate Dei, ait:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 31:11)
Non propter hoc naturam illam boni simplicem dicimus, quia est Pater in ea solus, aut Filius solus, aut Spiritus sanctus, id est, aut sola est ista nominis Trinitas sine substantia personarum, sicut Sabelliani putaverunt, sed ideo simplex dicitur quia est hoc quod habet, excepto quod relative quoque persona ad alteram dicitur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 31:12)
Nam utique Pater habet Filium, nec tamen ipse est Filius, et Filius Patrem, nec tamen est Pater, in quo vero ad semetipsum dicitur, non ad alterum, hoc est quod habet, sicut ad semetipsum dicitur unius habendo vitam, et eadem vita Christus est, propter hoc utique natura haec dicitur simplex quod non sit aliud habens, aliud quod habet sicut in caeteris rebus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 31:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION